Capitulum 1
Capitulum 1
Spiritum sanctum nec prius nec plenius a patre procedere quam a filio
IN DISTINCTIONEM DUODECIMAM. §. 1. Spiritum sanctum nec prius nec plenius a patre procedere quam a filio.
QUONIAM satis ex superioribus liquet Spiritum sanctum procedere ex patre & filio, quaeritur nunc, utrum aut prius, aut plenius atque perfectius procedat ex patre quam ex filio. Ad quod respondendum, si temporis ordo quaeritur, dubitandum non esse, quin sicut ab aeterno filius ex patre genitus est, ita etiam ab aeterno spiritus sanctus ex patre filioque processerit. Cum enim immutabilis sit Deus, quicquid in eo est, aeternum est. Unde illa est ecclesiae in symbolo Athanasii professio, in Deo nihil esse prius aut posterius. Sed & Augustinus de hac re peculiariter agens & haereticorum cavillo respondens lib. 15. de trinitate cap. 26. docet sic intelligendam sine tempore spiritus sancti processionem de utroque, sicut intelligitur sine tempore generatio filii de patre. Cavillum haereticorum cum responsione Augustini vide in Magistro §. 1. & 2. Quocirca Lateranensis synodus sub Innocentio tertio cap. 1. definivit spiritum sanctum ab utroque pariter absque initio, semper & fine, procedere. Porro nec ordine dignitatis, aut naturae, quicquam in illa Trinitate prius esse posteriusve, patet ex iis quae ad 9. distinctionem dicta sunt. Unde consequitur, nec magis aut plenius aut perfectius (quae tria idem in proposito significant) spiritum sanctum a patre procedere quam a filio. Sic enim esset ibi ordo dignitatis, aut naturae. Idem hac ratione ostenditur: Una eademque spirandi virtus est in patre & filio, quae seipsa nec major esse potest, nec minor, sicut est eadem in utroque divinitas: Imo unus idemque est in utroque spirandi actus, qui seipso nequit esse perfectior aut imperfectior; sicut in utroque est idem actus cognoscendi vel operandi. Certum igitur est nec prius, nec plenius, id est, perfectius a patre, quam a filio procedere spiritum sanctum.
Verum adversus haec, unus ex Basilio locus objici potest, in quo dignitatis ordinem ponit, inter patrem, & filium, & spiritum sanctum. Sic enim habet lib. 3. contra Euno. circa initium: Dignitate spiritum sanctum secundum esse a filio, pietatis ratio tradit. Nam quemadmodum filius ordine quidem a patre secundus est, quoniam ab illo est, & dignitate, quoniam origo atque causa essendi pater ipsi est: ita & spiritus sanctus dignitate & ordine secundus a filio est. Igitur si dignitate filius a patre secundus, & spiritus sanctus a filio, consequens est spiritum sanctum prius ordine dignitatis procedere a patre, quam a filio. Sed respondetur in his Basilii verbis, dignitatem non aliud esse, quam autoritatem, id est, rationem principii. Dicitur ergo filius patre, & spiritus sanctus utroque esse dignitate posterior, quia pater filii, & uterque spiritus sancti principium est, sive ut Basilius ipse exponit, origo & causa essendi. Nec tamen hac ratione spiritus sanctus a patre prius procedit, quam a filio, cum procedat unica processione ab utroque; nisi hoc tantum sensu, quia quod filius sit principium spiritus sancti, id nascendo a patre accepit; quemadmodum declarat Augustinus lib. 15. de Trinitate cap. 17.
On this page