Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Patrem et Filium esse unum principium Spiritus sancti

§. 2. Patrem & Filium esse unum principium Spiritus sancti.

INter alia quae Graeci Latinis contra spiritus sancti Iprocessionem ex filio objecerunt, etiam illud fuit, quod calumniati sunt Latinos, tanquam duo facerent principia spiritus sancti; ut & videre est apud Theophylactum in Joan 3. ubi propterea negat spiritum Sanctum esse ex filio, ne duo principia spiritus introducamus patrem & filium. Verum huic objectioni facile fuit Latinis respondere, dicendo patrem & filium esse unum principium spiritus sancti, non duo, ut jam supra indicavimus. Quo certius autem constaret de mente Latinorum, simul & pro majori declaratione Catholicae doctrinae de processione spiritus sancti in duobus conciliis oecumenicis Lugdunensi, & Flo. quibus ipsi quoque Graeci interfuerunt & assenserunt, definitum est spiritum sanctum ex patre & filio, non tanquam ex duobus principiis; sed tanquam ex uno principio, non duabusspirationibus, sed unica spiratione procedere, subjuncto anathemate, in eos qui contrarium asserere praesumpserint. Quae definitio extat in sexto decretalium lib. titulo de summa trinitate, & eadem res late declaratur in ultima sessione concilii Florentini.

Idem docetur his rationibus. Prima. Non alio differt filius a patre quam originis relatione, qua fit ut ille pater sit, iste filius, nec possit esse idem pater & filius; ergo quod ad spirationem attinet, sunt ambo unum idemque principium, uno & eodem spirationis actu, spiritum sanctum producentes.

Secunda. Quicquid filius habet a patre, idem numero est cum eo quod est in patre, velut eadem essentia, potentia, bonitas, &c. Habet autem filius a patre quod sit principium spiritus sancti, est igitur ipse cum patre, unum idemque principium spiritus sancti.

Tertia. Creaturae licet inter se, & a Deo sint natura diversissimae, procedunt tamen omnes ab una Trinitate, tanquam ab uno principio, ut docetur infra ad distinctionem 29. Quare multo magis credendum est spiritum sanctum, qui patri & filio consubstantialis est, ab iis procedere tanquam ab uno principio. His vero non obstat quod legitur apud Hilarium lib. 2. de trinitate spiritum sanctum de patre & filio authoribus, confitendum esse. Nam ibi dictio, authoribus, adjective posita est, pro producentibus. Sunt enim personae producentes distinctae, licet ipsa productio sit una & eadem. Quod si substant ive sumas authoris vocabulum, tam fatendum erit a patre & filio tanquam uno authore procedere spiritum sanctum, quam a patre, & filio & spiritu sancto tanquam ab uno creatore credimus productum esse mundum. Est igitur spiritus sanctiunus author, id est, spirator. Sunt autem secundum Hilarium duo authores, id est, spirantes.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2