Capitulum 3
Capitulum 3
Quo sensu spiritus a patre procedere dicatur principaliter, proprie et per filium
NOn adversantur doctrinae superiori, sententiae Iquaedam patrum; quorum alii spiritum sanctum principaliter ex patre procedere testantur, ut Augustinus lib. 15. de trinitate cap. 17. Alii dicunt proprie & ex patre procedere, ut est in explanatione fidei ad Cyrillum quae fertur Hieronymi titulo. Cujus nomine etiam a Magistro citatur, licet satis constet ejus non esse: Alii procedere eum dicunt ex patre per filium, ut passim veteres Graeci, & inter Latinos Hilarius in fine lib. 2. de trinit. Non enim hujusmodi sententiis, significatum est spiritum sanctum plenius aut perfectius a patre procedere, quam a filio aut patrem & filium plura ac distincta & inaequalia esse principia spiritus sancti, seu processionis ejus sed principaliter quidem & proprie procedere dici¬ tur a patre, quia pater sic est ejus principium, ut hoc ipsum quod est esse principium, a nullo accipiat: Filius autem aeterna sua generatione, naturam accipiens a patre, simul accipit esse principium Spiritus sancti, id est, hoc accipit nascendo a patre, ut etiam ex ipso ab aeterno & aeque perfecte atque ex patre spiritus sanctus procedat, utpote ex eodem principio quod est pater. Sicut enim filius est Deus de Deo, & tantum unus cum patre Deus; ita est principium de principio, & tantum unum cum patre principium. Principaliter ergo quasi dicas, principaliter Spiritus sanctus a solo patre procedit, quia licet pater & filius sint ambo unum Spiritus sancti principium; solus tamen pater est principium sine principio, filius autem principium ex principio. Item proprie Spiritus sanctus a patre procedit, quia pater ab alio non accipit ut ex ipso procedat Spiritus sanctus; filius autem hoc accipit a patre. Dicitur namque proprie quis illud habere, quod habet sibi, non aliunde communicatum. Hanc proprietatem ascribit patri filius cum ait: Mea doctrina non est mea: & sermo quem audistis non est meus, sed ejus qui misit me patris. Denique per filium dicitur a patre procedere Spiritus sanctus, non tanquam per instrumentum aut ministrum patris, ac multo minus tanquam per causam adjuvantem, quomodo in humanis alius alium tanquam per se insufficientem adjuvat, ad quippiam faciendum; sed tanquam per id quod medium est secundum originem; nimirum procedens a patre & procedendo, hoc accipiens a patre quod etiam ab ipso Spiritus sanctus procedat. Quod & in operibus, quae sunt ad extra, locum habet. Nam de filio scriptum est: Omnia per ipsum facta sunt, & in symbolo, Per quem omnia facta sunt. Atque hujus originis ratione, rectissime confitemur patrem esse primam personam in divinis, filium secundam, Spiritum sanctum tertiam. Qui ordo secundum Graecorum errorem consistere non potest, uti ad superiorem distinctionem declaratum est.
On this page