Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

An immediate procedat Spiritus sanctus a patre

§. 4. An immediate procedat Spiritus sanctus a patre.

JAm si quaeras utrum quia per filium Spiritus sanIctus procedit a patre, ideo fatendum sit, eum a patre procedere mediate, an vero nihilominus immediate dicendum sit eum ab utroque procedere. Respondeo distinguendo. Procedit enim ab utroque immediate, si consideres spirandi potentiam, sive spirationem ipsam activam, quae una est in patre & filio ut supra diximus. Mediate vero procedit, nimirum per filium & quasi mediante filio, si consideres ordinem originis inter personas. Quo sensu potest etiam concedi res omnes creatas a Deo patre mediate procedere, scilicet per filium & Spiritum sanctum, & omnes effectus causarum secundarum procedere mediate a causa prima, tametsi intime omnia operante.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4