Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Explicatur discrimen inter generationem filii et processionem Spiritus sancti

IN DISTINCTIONEM DECIMAMTERTIAM. §. 1. Explicatur discrimen inter generationem filii & processionem Spiritus sancti.

PRo intellectu quaestionis, qua discrimen inquiritur generationis filii Dei & processionis

Spiritus sancti, primo loco notandum est processionis nomen ex se generale esse ad omnem modum, quo aliud ex alio oritur, atque emanat. Nam & quae nascuntur, procedunt. Unde Augustinusl. 3. contra Max. cap. 14. Non omne, inquit, quod procedit nascitur, licet omne id quod nascitur procedat. Et qui mittitur a mittente procedit. Unde Christus Joan. 8. Ego ex Deo processi. Quod sive de aeterna ejus ex patre generatione, sive, quod ex contextu magis apparet, de temporali missione in mundum intelligatur, utro vis modo intellectum rei propositae servit. Et generaliter effectus ab efficiente causa procedit, ut calor ab igne, creatura a creatore, opus ab artifice. Item ex causa materiali, ut ex ligno vermis, ex vestimento tinea, ex Adam processit Eva. Parem fere latitudinem significationis obtinet in causarum genere, producendi vocabulum, ut exemplis probare facile est. Nam non solum vagatur per totum genus efficientis causae, verum etiam ultra extenditur. Producit enim Deus pater filium, & Spiritum sanctum. Producit & quaedam materia suum effectum, ut lignum vermem, vestis tineam. Quae cum ita sint, usu tamen totius ecclesiae, nomen processionis contractum est jam olim, ad significandum in divinis peculiariter illum modum, quo Spiritus sanctus a patre procedit & filio. Idque factum ea ratione, qua nomen generis, ad certam speciem nomine vacantem, restringi solet; nisi quod nomine spirationis passivae, species illa non tam a veteribus quam scholasticis doctoribus, significari solet. Deinde dubitandum non est, quin haec processio realiter a generatione sit distincta. Neque enim aliter personae, quarum hae sunt proprietates, reipsa distingui possent. Caeterum quia cum reali distinctione consistit, ut sint emanationes aliquae ejusdem rationis (distinguuntur enim reipsa generatio hujus hominis & generatio illius) propterea & hoc addendum est, duas istas in divinis emanationes, sic esse reipsa distinctas, ut non ejusdem sint rationis, sed diversae; sic ut altera quidem veram generationis habeat rationem, altera vero minime. Neque enim duos filios in divinis agnoscit fides Catholica; sed unicum & unigenitum filium, ut Joan1. & alibi. Quo argumento ad probandum discrimen harum processionum utitur inter alia Augustinus tract. 99. in Joan.

His ergo constitutis, quaeritur qua tandem ratione distinguenda sit a generatione filii, processio Spiritus sancti. Cum enim tam Spiritus sanctus, quam filius ejusdem sit naturae cum patre, difficillimum videtur ostendere, quod illa processio non sit generatio. Primum igitur confitendum est cum Augustino lib. 3. contra Maximinum c. 14. & tract. 99. in Joan. non posse humanum ingenium in hujus vitae mortalitate assequi propriam illius rei cognitionem, praesertim cum scriptura proprium aliquem modum hujus processionis, quae Spiritui sancto peculiaris est, non expresserit; quemadmodum etiam testatur Joannes Damascenus lib. 1. de Ortho. fide c. 10. Verumtamen ut & haereticis respondeatur, & absurdae Deoque indignae imaginationes ab animis fidelium excludantur, conati sunt scholae doctores, pro suo captu rem tantam non omnino inexplicatam relinquere, adhibita similitudine, quae nec a scripturis aliena est, & ex patribus, praecipue ex compluribus Augustini locis colligi potest. De qua superius etiam nonnihil dictum est ad distinctionem 10. cum de modo processionis Spiritus sancti ageremus. Cum enim dictum sit generationem filii, similem esse productioni verbi in mente, processionem autem Spiritus sancti similem esse productioni amoris, recte colligunt doctores, inter haec duo tale discrimen, quod generatio sit emanatio, per modum naturae, seu naturalis foecunditatis, processio vero, per modum voluntatis, seu amoris. Non hoc significantes quod pater Spiritum sanctum voluntate spiret, non natura (nam sicut filius ita Spiritus sanctus a patre naturaliter emanat) sed inter duas naturales emanationes, hujusmodi discrimen constituentes, quod altera sola fiat per modum naturae, altera vero per modum voluntatis. Quamvis enim etiam a mente tam amor, quam cognitio, naturaliter procedat, non tamen idem processionis utriusque est modus; sed cognitio qui¬ dem a mente oritur tanquam naturalis eaque perfecta rei cognitae imago, amor autem, tanquam nexus quidam mutuus amantis ac rei amatae. Qua consideratione, alii aliis verbis, hoc discrimen explicantes, dicunt generationem esse per modum perfectae assimilationis, processionem vero Spiritus sancti per modum connexionis. Verum hinc rursum nemo suspicetur Spiritum sanctum non esse perfecte similem patri. Quod dicere nefas est, cum sit non minus quam filius, propter unitatem naturae, patri simillimus. Sed modus processionis ejus, non est modus assimilationis, sicut modus quo procedit filius. Cujus rei aliquale exemplum fingere possumus in pictore depingente sui ipsius imaginem. Quam etsi sibi similem, non tamen facit per modum assimilationis. Nam eodem faciendi principio utitur, dum pingit imagines sibi dissimiles. Aliud exemplum huic rei vicinius est in productione Evae ex Adam, quae licet in similitudine naturae ejus, scilicet humanae, ex eo processerit, non tamen per modum assimilationis, quia non per modum naturae: Unde nec nata dicitur ex Adam, nec filia ejus; sed tantum ex eo producta. Abel autem & Cam & caeteri, quia per modum naturae, id est, naturali foecunditate ex Adam processerunt, hinc nati ex eo dicuntur & filii vocantur. Itaque recte Damascenus l. 1. de Orth. fide c. 10. & 11. spiritum sanctum a patre prodire dixit, non nascibiliter, ne que filialiter, sed processibiliter, quasi diceret, licet ejusdem sit naturae cum patre, a quo procedit; non tamen ab eo procedit via generationis, ut ex eo natus & filius ejus dici possit; sed processionis cujusdam innominatae.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1