Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Quaedam in contrarium argumenta solvuntur

§. 2. Quaedam in contrarium argumenta solvuntur.

QUo magis elucescat discrimen jam datum, solvenda sunt argumenta, quae contra solent objici, Quorum hoc primum sit. Id ab aliquo generari dicitur, quod ab eo accipit esse. Igitur spiritus sanctus qui esse suum accipit a patre, generari ab eo dicendus est. Respondetur generationem hic non ita generaliter accipi, ut significet ortum seu productionem cujuscumque rei secundum substantiam; quae acceptio non tantum complectitur omnem generationem physicam, utpote rerum generabilium & corruptibilium, verum etiam rerum omnium creationem, ut fatendum sit hoc modo omnem creaturam a Deo genitam esse. Neque praeter morem loquendi scripturae. Sic enim dicitur Deut. 32. Nonne ipse est pater tuus, qui fecit & creavit te? & Job. 38. Quis est pluviae pater, vel quis genuit stillas roris? Sed accipitur speciali ac proprio modo, secundum quem is qui generatur, proprie dicitur filius generantis, & vicissim generans proprie pater geniti: Qui modus ut intelligatur, sciendum requiri imprimis, ut id quod gignitur, procedat de substantia gignentis; quomodo non procedunt a Deo quae ab ipso creata sunt, quomodo etiam in creaturis, non procedit ignis ab igne & haec inferiora a sole: Verum illud non sufficit, cum hoc modo procedat etiam a Patre spiritus sanctus, & de homine multa, ut ungues, pili, vermiculi, quorum homo pater dici non potest; itaque secundo requiritur ut quod gignitur, sit secundum naturam simile ei a quo gignitur; cujusmodi non sunt ea superflua, quae de nominis substantia procedere diximus: Sed nec istud sufficit; nam & hoc modo de Patre procedit spiritus sanctus, ut ex supra dictis patet. Atque hoc rursus declarari potest exemplo Evae quae producta est de substantia Adae in naturae similitudine, nec tamen ex eo genita, secundum proprium generationis modum. Requiritur ergo quoddam aliud praeterea ad completam rationem generationis. Id autem est, ut quod gignitur, procedat a gignente per modum assimilationis, ut supra diximus, id est, ut in ipso procedendi modo conspiciatur ratio cur genitum gignenti sit simile, si ve ut ipsa generatio sit quaedam assimilatio producentis. Hoc igitur modo in divinis non procedit spiritus sanctus; sed solus filius. Nam ille quidem procedit similis patri, sed non per modum similitudinis; filius autem utroque modo, quod est generationis proprium.

Secundo objicitur definitio generationis ex Damasceno lib. I. de fide Orth. c. 8. Generari, inquit, est ex substantia gignentis proferri seu produci quid simile secundum substantiam. Quod totum competit in spiritum sanctum. Respondetur eundem Damascenum ibidem c. 9. 10. & 11. aperte distinguere inter generationem filii & processionem spiritus sancti. Quare dicendum imperfectam esse generationis definitionem ab illo traditam. Satis enim ei erat, illo quidem loco, generationem a creatione & factione distinxisse. Ut igitur plena sit definitio, addendum quod modo diximus, per modum assimilationis.

Tertium argumentum: Generare & spirare in divinis non distinguuntur, utrumque enim unum est in patre. Ergo nec generari & spirari distincta erunt. Respondetur, generare & spirare saltem ratione distingui, quod ex eo patet quia filius spirat, non generat. Est autem per accidens, quod realiter non distinguantur, eo quod cadant in eandem personam. Gigni autem & spirari distinguuntur etiam realiter, in quantum distinctarum personarum personales sunt proprietates, quae quidem personae distinctionem realem accipiunt ex relationibus oppositis, ut ad distinctionem 11. dictum est. Potest hoc etiam quadentenus declarari ex rebus creatis, in quibus actiones diversas in eodem emollire in sole, in igne, in aere calido, non tamen esse saepe contingit, tametsi passiones illis respondentes, in eodem esse non possint, ut indurare & indurari, & emolliri in ullo eodem subjecto. Sic creare & gignere in Deo, non tamen creati & gigni in eodem aliquo respectu Dei. Itaque licet multiplicata processione sequatur personarum multiplicatio, non tamen eadem sequitur, multiplicata productione activa.

Quartum. Sicut filius est imago patris; sic spiritus sanctus imago filii, authore Cyrillo lib. 13. c. 1. dicente perfectam imaginem filii esse spiritum sanctum. Quod idem legitur apud Basilium lib. 5. contra Eunom. Imaginem autem haud dubie naturalem intelligunt, non artificialem: Atqui naturalis imago in generatione intelligitur, juxta illud quod Gen. 5. dicitur, Adam genuisse filium ad imaginem & similitudinem suam, ergo sicut filii, ita & spiritus sancti processio, generatio est. Respondeo cum S. Thom. 1. q. 35. art. 1. ad rationem imaginis in genere duo requiri, eademque sufficere, quorum alterum est processio vel dependentia ipsius ab eo cujus est imago. Nam ut dicit Augustinus lib. 83. q. q. 73. & 74. licet ovum ovo sit valde simile, non tamen ejus imago dicitur. Alterum, ut expressam habeat similitudinem ejus cujus dicitur imago. Naturalis autem erit imago, si ab exemplari suo naturaliter procedat, sicut a vultu resultat imago in speculo. Recte igitur spiritus sanctus imago filii dicitur, sicut & patris; quia ab utroque procedit in perfectissima naturae similitudine; sed tamen peculiari ratione filius dicitur imago patris, propter ipsum procedendi modum, qui est assimilationis. Et hoc pacto negandum non est, imaginem proprie in generatione intelligi. Sed de ea re plura ad distinctionem 27. ubi disputatur de imagne in divinis. Quod autem Cyrillus non eundem procedendi modum tribuat spiritui sancto quem filio, patet ex fine sexti libri thesauri, ubi docet ex pro fesso Spiritum sanctum non esse genitum.

Quintum. Spiritus sanctus verbum est filii, sicut filius est verbum patris; ut author est Basilius libro 5. contra Eunom. & in hom. super illud Joannis. In principio erat verbum, ergo Spiritus sanctus procedit per modum verbi, perinde ut filius. Quare consequenter processio ejus, generatio est. Sed dato antecedente, de quo alibi videbitur, neganda est prior consequentia. Nam Basilius iis locis, in verbo non considerat modum procedendi; sed tantum officium manifestandi. Usus enim verbi est in eo quod quis foras proferat, & aliis manifestet latentem in animo cogitationem. Sentit ergo Basilius, quod sicut per filium incarnatum, tanquam verbum quoddam visibile, clarificatus est pater, dicente ad eum filio: Ego te clarificavi super terram, Joan. 17. ita per Spiritum sanctum infusum in corda hominum, manifestatus & clarificatus est filius, juxta illud ejusdem filii de Spiritu sancto: Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, Joan. 16. Alii paulo aliter respondent dicentes Basilium, in verbo considerasse usum operandi. Nam verbum divinum operatorium est juxta scripturas: Ipse dixit & facta sunt: Omnia per ipsum facta sunt: Dixit Deus, fiat lux, & facta est: Verbo Domini caeli firmati sunt: Misit verbum suum: & sanavit eos, & alia hujusmodi multa. Sicut ergo pater per filium operatur rerum creationem, sic pater & filius per spiritum sanctum, operantur hominum sanctificationem. Quanquam an absolute dici possit Spiritum sanctum esse Dei verbum, alia, uti diximus, quaestio est tractanda ad distinctionem 27. Quod autem Basilius processiones filii & Spiritus sancti distinguat, manifestum est ex hom. ejus 28. contra Sabellianos & aliunde. Alia porro quae hic objici possunt, cum suis solutionibus videat studiosus apud S. Thomam 1. q. 27. art. 3. & 4.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2