Capitulum 3
Capitulum 3
Utrum Spiritus sanctus ingenitus dici debeat
CUm sit ostensum Spiritum sanctum non esse geCnitum, proxima quaestio est, num igitur ingenitus dicendus sit. Hoc enim consequens videtur argumento a contradicentibus. Ad quod respondentes, distinguendam esse dicimus variam ingeniti significationem. Uno enim modo, sicut genitum apud authores Graecos & Latinos aliquando significat idem quod factum: ita ingenitum idem quod non factum, id est, non ab externo principio productum. Qua significatione Deo essentialiter competit esse ingenitum, quod proinde toti trinitati commune est. Hoc sensu Lactantius lib. I. div. inst. cap. 6. & 7. approbat oraculum Sibyllae Erythraeae, in quo Deus ingenitus vocatur Graece ἀγένητος quod ipse ἀπόιητον, id est non factum interpretatur & Gregorius Nazianzenus in oratione de filio. τ ἀγέννητον ingenitum ut Deo proprium a creaturis removet: & post eum Damascenus lib. I. cap. 8. ingenitum inter essentiales Dei proprietates recenset. Cujus & significationem cap. 9. distinguendo explicat. Huc quoque pertinet quod Cyrillus lib. 10. thes. cap. 1. & 2. & lib. 2. al. 3. Dialogorum cum Hermia, affirmat filium quaecunque habet, a seipso habere, videlicet extra positum principium ab eo excludens.
Secundo juxta propriam geniti significationem, accipi potest ingenitum, ut genito sic accepto contradictorie opponatur, idemque sit quod non genitum. Hoc modo, cum inter tres personas solus filius genitus sit, dicere licebit, non tantum patrem ingenitum esse, sed etiam Spiritum sanctum, ut quem constet esse non genitum. Atque in hunc sensum recte Magister in textu Hieronymum interpretatur in regulis definitionum contra haereticos dicentem: Spiritus sanctus pater non est; sed ingenitus atque infectus. Idem enim illa sententia significatur, quod istis verbis in symbolo Athanasii: Spiritus sanctus non factus nec genitus; tametsi apud Hieronymum, nullus eo titulo liber extat, nec omnino verba a Magistro recitata apud eum reperiuntur.
Tertio, ingenitum, usurpatione patrum & conciliorum accipitur, pro eo quod absolute a nullo originem habet; ut ingenitum sit idem quod improcessibile, id est, principio seu origine carens. Quod Hilarius vocat innascibile. Hac ingeniti acceptione, non filius, non Spiritus sanctus, sed solus pater ingenitus est. Sic loquitur & definit contra Photinum haereticum synodus Syrmiensis anathematismo 19. Cujus declarationem videre est apud Hilarium libro de synodis. Sic loquitur idem Hilarius libro 4. de Trinit. Item Athanasius libro scripto contra Eusebium Nicomediensem, Basilius hom. 28. contra Sabellianos, Augustinus lib. 15. de trinit. cap. 26. & dialogo ipsi ascripto quaestionum 65. q. 2. Cyrillus lib. 1. thes. cap. 1. & lib. 11. cap. unico, ubi tamen inter Graecas voces, primae & tertiae acceptionis, tanquam diversas distinguit. Item Damascenus lib. 1. Orth. fidei cap. 8. & 10. Amplius autem hoc ipsum confirmat Romanum symbolum insertum concilio Chalcedonensi, Damasi symbolum inter opera Hieronymi, & symbolum Gregorii primi, quod in ejus vita habet Joannes Diaconus lib. 2. circa initium. Denique concilium Toletanum in art. 1. In quibus fidei formulis confitentur Patres Spiritum sanctum nec genitum esse, nec ingenitum. Quocirca, juxta Patrum definitiones, simpliciter negandum est, Spiritum sanctum ingenitum esse, praesertim cum apud eos, nusquam scriptum reperiatur Spiritum sanctum dici ingenitum. Nam de Hieronymi loco, qui apud Magistrum est, jam diximus. Verum de his adhuc sermo recurret ad distinct. 28.
On this page