Capitulum 1
Capitulum 1
Esse quandam temporalem Spiritus sancti processionem
DUPLEX est processio Spiritus sancti, aeterna? & temporaiis. De aeterna dictum est hactenus, de temporali, quae & missio dicitur, nunc agendum. Sciendum tamen non facile reperiri apud patres, ut missio Spiritus sancti nomine processionis significetur pater, quam apud Bedam in hom. Dominicae infra octavam Ascensionis Domini, dum ita scribit: Cum Spiritus sancti gratia datur hominibus, mittitur profecto spiritus a patre, mittitur & a filio. Procedit a patre, procedit & a filio, quiae & ejus missio, ipsa processio est, qua ex patre procedit & filio. Adfert praeterea Magister ad id probandum quaedam Augustini verba ex lib. 15. de trinit. cap. 26. Quibus dicit Christum post resurrectionem insufflasse in discipulos & dixisse: Joan. 20. Accipite Spiritum sanctum, ut eum, inquit, etiam de se procedere ostenderet. Sed ibi processionem intelligit Augustinus aeternam non temporalem. Sensus enim est, Christum per hoc quod insufflavit in discipulos & dixit: Accipite spiritum sanctum, ostendisse quod Spiritus sanctus non solum ex patre, verum etiam ex ipso ab aeterno procedat. Neque enim temporaliter Spiritum sanctum donaret, nisi eundem aeternaliter spiraret
Quanquam recte Bedae authoritatem secuti Ma¬ gister & scholastici missionem spiritus sancti, processionem vocaverunt: praesertim cum sermo ille a patribus non rejiciatur, atque insuper consentaneus sit scripturae sacrae, in qua filius propter temporalem suam missionem in mundum, dicit se processisse a patre. Joan. 8. Ego, inquit, ex Deo processi & veni. Neque enim a me ipso veni, sed ille me misit. Igitur missio ejus processio erat. Cui loco similis est ille, c. 16. ubi dicit: Ego a Deo exivi: Et iterum. Exivi a patre & veni in mundum. Quod si filio competit temporalis processio, nihil ergo prohibet quo minus etiam spiritui sancto tribuatur. Ratio enim communis est in eo quod uterque mittitur.
Porro temporalis haec processio Spiritus sancti distinguitur ab aeterna, quod per illam Spiritus sanctus ab aeterno naturam accepit de patre & filio, per hanc vero temporaliter procedit ad sanctificandam creaturam, vel etiam ad alium effectum. Quod ut plenius intelligatur, in divina processione, perinde atque in motu convenit imaginari aliquid velut terminum a quo. Et rursum aliud velut terminum ad quem: tametsi haec proprie locum ibi non habeant. Instar termini a quo est persona, a qua est exitus, sive emanatio, ut Theologi loquuntur. Id autem quo tendiipsa processio, est instar termini ad quem. Jam vero cum motus appellationem sortiatur a termino in quem tendit, patet aeternam dici processionem, qua id procedit atque existit velut terminus quod aeternum est. Ita enim fit ut ipsa quoque processio secundum se sit aeterna. Quod enim aeternum est, non subit mutationem: ideóque si procedit, semper procedat necesse est. Eam vero dici temporalem processionem per quam existit aliquid temporarium, sive per quam aliquid in tempore acquiritur. Prior illa processio est filii a Patre, & Spiritus sancti ab utroque secundum naturam. Posterior autem est ea, qua processit filius ad opus incarnationis, & qua procedit Spiritus sanctus ad sanctificandos homines qui sunt effectus temporarii: Quanquam etiam secundum alios effectus, missi fuisse dicuntur in scripturis, de qua re proprie agetur ad dist. 16.
On this page