Capitulum 2
Capitulum 2
Quid intersit inter missionem et dationem Spiritus sancti
MIssio Spiritus sancti alio nomine datio vocatur Min scripturis. Et utrumque tam filio quam spi4. ritui sancto in iisdem scripturis tribuitur. Nam de filio scriptum est, Isa. 9. Filius datus est nobis, Et Joan. 3. Sic Deus dilexit mundum, ut filium suum unigeni tum daret, & Gal. 4. Misit Deus filium suum. Et passim in Evangelio Christus se missum a patre testatur Item de spiritu sancto. Rom. 5. Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, per spiritum sanctum qui datus est nobis. Et Gal. 4. Misit spiritum filii sui in corda nostra, &c. Et saepe alibi. Sed inter missionem & dationem hoc interest, quod missio primum nobis insinuat respectum quendam personae missae ad mittentem tanquam authorem & originem suam, & praeterea designat ejusdem personae novum quendam existendi modum in creatura. Nam qui mittitur incipit esse ubi non erat, vel simpliciter, vel certo modo. Hinc fit ut nusquam legamus patrem missum aliquando fuisse, quia originem ab alio non habet; tametsi & ipse veniat ad sanctificandum hominem, juxta illud Joan. 14. Patermeus diliget eum, & ad eum veniemus, &c. Est enim haec actio, id est, hominis sanctificatio, opus ad extra, & proinde toti Trinitati commune.
Porro dari id dicitur, quod quocunque authore, seu agente, incipit haberi, seu possideri ab eo, a quo prius non habebatur, vel simpliciter vel certo modo. Non importat autem hoc verbum authoritatem dantis respectu ejus quod datur, vel hujus ab illo origi nem, sed significat tantummodo, liberalem ejus quod datur communicationem. Dat enim, qui efficit ut quippiam ab aliquo habeatur, sive ipsius rei, quam facit haberi, sit author & origo, sive non. Unde & filius semetipsum dare dicitur. Galat. I. Et pater veniens ad hominem, eique dona sua communicans, recte dicitur seipsum homini dare. Igitur in divinis, latius patet dare, quam mittere, & similiter dari, quam mitti. Sed de his plura distinctione proxime sequenti.
On this page