Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Quomodo Spiritus sanctus dari dicatur hominibus

§. 3. Quomodo Spiritus sanctus dari dicatur hominibus.

QUod saepe testatur scriptura Spiritum sanctum Chominibus dari, & ab hominibus accipi, eumque in hominibus habitare, quaeritur utrum intelligendum fit de Spiritu sancto secundum se, an vero tantum secundum ipsius dona & operationes. Quod enim ipsemet spiritus sanctus detur nobis & non tantum ejus dona, nititur ostendere Magister testimoniis aliquot scripturae & sanctorum Ambrosii & Augustini. Quibus addi potest locus ejusdem Augustini lib. 15. de trinit. c. 18. & 19.

Pro contraria vero sententia facere videtur manifesta ratio. Cum enim Spiritus sanctus per naturam ubique sit, & omnia impleat, juxta illud Sap. 1. Spiritus Domini replevit orbem terrarum, & Ps. 138. Quo ibo a spiritu tuo? non videtur intelligi posse, quomodo dari, vel accipi, vel habitare incipiat, nisi ratione donorum suorum atque operationum. Unde Chrysostomus exponens illud Joan. 20. Accipite Spiritum sanctum, per Spiritum sanctum dicit, intelligi dona ejus, non ibi tantum, sed & aliis scripturae locis. Idemque in hom. de sancto & adorando spiritu, diserte affirmat non spiritum sanctum mitti, sed ejus dona.

Pro cujus quaestionis explicatione, principio statuendum est tanquam dogma fidei, Deum & unamquamque personam divinam esse ubique, per essentiam, praesentiam & potentiam, uti docetur ex professo ad dist. 37. Deinde fatendum nihilominus vere & recte dici, quod Deus alicubi esse incipiat, idque vel simpliciter vel secundum quid; quod quidem fit pluribus modis.

Primo, per hoc quod res ipsae incipiant esse. Cum enim Deus sit in rebus omnibus existentibus, non autem in iis quae non sunt, fit ut eo ipso, quo res aliqua esse incipit, Deus quoque in eadem re incipiat esse.

Secundo proprie & personaliter alicubi esse incipit secundum naturam assumptam. Hujus enim naturae ratione, filius Dei proprie loco continetur, & de loco in locum motus est, imo & in loco esse coepit, quando naturam humanam in utero virginis assumpsit.

Tertio: divina persona alicubi esse incipit in signo. Quo modo Spiritus sanctus descendisse dicitur super Christum in specie columbae. Non enim tunc incepit eo loco personaliter contineri, quia non in unitatem personae naturam columbae sibi conjunxerat. At neque ratione sanctificationis alicujus dici potest ibi tunc esse coepisse, quia Christo, qui ab mitio suae incarnationis erat plenus gratia, nihil gratiae sanctificantis, per hunc Spiritus sancti descensum accessit. Sed in columbae specie se repraesentavit, tanquam in signo suo. Significabat enim columba Spiritum sanctum, quo & Christus homo secundum se plenus erat, & quem in membris suis per baptismum esset accepturus.

Quarto: Deus incipit alicubi esse, nempe in homine, quando homo incipit eum invisibiliter habere praesentem, scilicet per fidem, spem & charitatem, qua templum Dei efficitur, & habitatorem incipit habere Deum, juxta illud Ephes. 3. Christum habi¬ tare per fidem in cordibus vestris. Sicut enim Deus dicitur habere cuncta semper praesentia, quia ea semper cognoscit & diligit: ita homo Deum tunc incipit habere praesentem, quando incipit eum cognoscere & diligere. Tunc autem perfecte praesentem habebit, quando eum perfecte cognoscet & diliget.

His praemissis ad propositam quaestionem respondetur, recte dici cum Magistro, licet forte non eodem sensu cum illo, Spiritum Sanctum dari hominibus, non tantum secundum dona sua, verum etiam secundum se; quia nimirum sic datur, ut ipsemet per cognitionem & amorem incipiat homini praesens esse. Quamvis enim cognitio & amor Dei, non sint ipse Deus, sed dona Dei, reddunt tamen ipsum Deum homini praesentem, modo quodam, quo prius praesens non erat.

Confirmatur haec responsio ex eo, quia propter hanc praesentiam vocatur homo templum Spiritus sancti. Hoc autem de donis Spiritus sancti intellig non potest, quia proprie soli Deo templum debetur, sicut & soli debetur sacrificium, dicente Augustino sermone 101. de diversis cap. 4. Templum solus verus Deus habere debet: Sacrificium soli vero Deo offerri debet. Item dicitur Deus homini praesens fieri, quando incipit ab homine cognosci & amari, ut jam dictum est: Atqui non est hoc intelligendum de donis Dei, sed de ipso Deo, quem per fidem cognoscimus & per charitatem amamus. Quare consequens est Deum secundum se nobis praesentem fieri, & proinde Spiritum sanctum secundum se nobis dari. Dixi autem: licet forte non eodem sensu cum Magistro; quia Magister in hac sua responsione videri potest eo tendere, ut doceat charitatem, quae Deidonum est, non aliam esse quam ipsum Spiritum sanctum, ut aperte docet dist 17. ubi de ea opinione pluribus est disserendum.

Ex his quae dicta sunt; patet responsio ad rationem in contrarium adductam. Manifestum est enim Deum sine ulla sui mutatione, esse incipere alicubi I. secundum modos enumeratos. Omnis quippe mutatio modis illis significata, vel est in creatura dum incipit esse, vel specialiter in natura assumpta, vel in signo usurpato, vel in homine sanctificato. Nec mirum si Deus alicubi esse incipiat sine sui mutatione, quando & sol iste corporeus, nulla sui mutatione, fit praesens homini oculos ad eum intuendum aperienti. Illud autem Joan. 20. Accipite Spiritum sanctum, quamvis Chrysostomus de donis Spiritus sancti interpretetur; plenius tamen & rectius Augustinus locis supra indicatis de Spiritu sancto secundum se, dictum intelligit modo jam explicato; tametsi Chrysostomi interpretatio etiam in hunc sensum conveniat. Hoc enim agitur per dona Spiritus sancti in nobis suscepta, ut ipsum Deum fide, spe, charitate conjunctum nobis atque praesentem habeamus. Nec sane aliud vult Chrysostomus, quam Spiritum sanctum nobis, non dari, quasi ipse mutetur, sed quia nos mutamur, tali operatione seu dono quod circa ipsum versetur, & non tantum circa dona ejus.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3