Capitulum 4
Capitulum 4
Qua ratione Spiritus sanctus hominem inhabitare dicatur
Um varia sint dona Spiritus sancti, non tamen Cunum quodque eorum tale est, ut ejus ratione homo dicatur habere Spiritum sanctum, aut templum esse Spiritus sancti, aut eum habere inhabitatorem, aut agi Spiritu Dei. Haec enim & hujusmodi tum demum homini tribuuntur usu scripturae sacrae, quando homo, jam Deo reconciliatus, gratus & amicus effectus liberius & familiarius eo fruitur tanquam re possissa. Id significant hae scripturae & similes: Joan. 14. Si quis diligit me, &c. mansionem apud cum faciemus. Et ibidem: Spiritum veritatis quem mundus non potest accipere. Roman. 5. Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Rom. 8. "Vos in carne non estis, sed in spiritu, si tamen spiritus Dei habitat in vobis: Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus". Et rursum: Quicunque Spiritu Dei aguntur, hi sunt filii Dei. Et 1. Cor. 3. Nescitis quia templum Dei estis, & Spiritus Dei habitat in vobis.
Porro secundum caetera dona Spiritus sancti cujusmodi multa ab Apostolo enumerantur, 1. Cor. 12. & gratiae gratis datae vocantur, non solet dicere scriptura dari hominibus Spiritum sanctum, aut homines habere, vel accipere Spiritum sanctum; sed tantum secundum aliquid, id est, ad hunc vel illum effectum; ac multo minus ob sola ejusmodi dona, homines vocantur templum Spiritus sancti, aut ipse Spiritus sanctus in illis habitare dicitur.
Est praeterea notandum, eos qui Spiritum sanctum habent, non omnes ipsum aequaliter habere, ut recte docet S. Augustinus epistola 57. ad Dardanum. Quo enim quisque sanctior est, & majori praeditus charitate, eo perfectius, plenius & abundantius habet Spiritum sanctum. Quod pro modo fiat absque ejus qui habetur immutatione, docet ibidem S. Augustinus similitudine soni, quem aequaliter in aere sonantem, pari vicinitate, surdus non capit, surdaster imperfecte capit, & inter eos qui perfecte capiunt, alius adhuc alio capit perfectius. Sic enim & Spiritus sanctus, cum sit in se immutabilis, & suae praesentia divinitatis omnia replens, a quibusdam omnino non habetur, ab aliis autem habetur & possidetur, magis minusve secundum gradus charitatis aliarumque virtutum, quibus Deo conjungimur.
On this page