Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

Utrum fatendum sit homines dare Spiritum sanctum

§. 5. Utrum fatendum sit homines dare Spiritum sanctum.

DIctum est supra, missionis vocabulo insinuari quo manifeste consequitur, nullo modo dicendum homines mittere spiritum sanctum. Neque enim dici potest, spiritum sanctum ab hominibus originem aliquo modo habere. Sed cum dationis nomen, nihil taDoriginem ejus qui mittitur ab eo qui mittit. Ex le importet; quaeritur utrum saltem recte dicatur, dari posse ab hominibus Spiritum sanctum. Cui quaestioni clarius respondebitur, si distinxerimus varios dandi modos, secundum quos intelligi queat Spiritum sanctum ab aliquo dari. Uno igitur modo, dare rem aliquam ille dicitur, qui cum Dominus sit rei, dominium ejus donatione transfert in alium, quomodo quis alteri dare dicitur agrum vel pecuniam. Hoc autem modo impossibile est, dari Spiritum sanctum ne quidem a Deo, cum Spiritus sanctus nullius sit dominio subjectus, sed ipse cum Patre & Filio sit Deus & Dominus omnium.

Secundo dare dicitur ille qui sua virtute vel authoritate tanquam causa principalis efficit, ut res aliqua ab alio habeatur, sive ipsius rei causa sit sive non; quomodo inter homines pater filio dat animam seu vitam, licet ipsius animae proprie non sit causa. Hoc modo Spiritus sanctus a patre & filio, atque a seipso datur, non autem ab homine puro quantumcunque sancto. Nam sanctificatio per quam ab hominibus Spiritus sanctus habetur, principaliter solius est divinae virtutis. Qua ratione Joan. 1. dictum est de Christo: Hic est qui baptizat in Spiritu sancto. Et 1. Cor. 3. Qui incrementum dat Deus. Et Isa. 43. Ego ipse qui deleo iniquitates tuas. De hoc modo dandi Spiritum sanctum loquitur Augustinus lib. 15. de Trinit. cap. 26. & aliis locis compluribus, in quibus negat homines dare posse Spiritum sanctum.

Tertio dicitur quispiam aliquid dare voto, suffragio, merito, aut alia simili occulta communicatione ejus quod in ipso est. Quo modo soli sancti & justi homines, nimirum ipsi Spiritum sanctum habentes dare dicuntur Spiritum sanctum. Et de hoc modo intelligenda sunt quaedam Augustini loca, scribentis contra Donatistas, ubi dicit Ecclesiam, id est, sanctos qui in Ecclesia sunt, quique sunt Ecclesiae pars potior, ac Deo conjunctior, suis precibus & gemitibus peccata remittere & Spiritum sanctum dare, ut libr. 3. contra Donatistas cap. 18. & lib. 7. cap. 12. & 43. Tract. 121. in Joan. & hom. 23. inter 50. Item Ambrosius in illud Luc. 19. Solvite & adducite, & Theophylactus in Matt. 18.

Postremo dicitur quis dare aliquid suo ministerio, vel per modum instrumenti. Hoc modo homines etiam mali dare possunt Spiritum sanctum, non omnes tamen, sed illi soli, qui in Ecclesia constituti sunt sacramentorum ministri. Hinc apud Apostolum 2. Cor. 3. Ministerium novi Testamenti vocatur ministratio Spiritus. Hinc quoque generatim ad Apostolos inter quos erat Judas dictum est a Domino, Matt. 10. Gratis accepistis, gratis date. Quod quidem etiam de Spiritu sancto intelligi satis declarat Petrus Act. 8. in reprehensione Simonis Magi; & quanquam eodem cap. non dicatur aperte Apostolos dedisse Spiritum sanctum, sed tantum quod per impositionem manus Apostolorum dabatur Spiritus sanctus; Veteres tamen hoc ita intellexerunt, ut a ministris sacramento rum dari significetur Spiritus sanctus. Unde Cyprianus lib. I. epist. 13. omnem eum qui baptizat, Spiritum sanctum dare dicit. Quod multo magis in sacramentis confirmationis & ordinis veritatem habere, satis est ex Patrum scriptis manifestum. Nam & initiandis presbyterio dicit in ipsa ordinatione Episcopus: Accipite Spiritum sanctum, nimirum significans se suo ministerio dare ordinandis Spiritum sanctum. Hoc modo loquuntur summi Pontifices, Innocentius I. epist. 1. c. 3. Joannes III. in epist. contra chorepiscopos ed ita, & Innocentius III. extra de sacra unctione, cap. unico: Item Isidorus lib. 7. etymol. capit. 12. & habetur apud Gratianum dist. 21. cap. Clerus, Beda & OEcumenius in Act. 8. atque alii.

Denique sicut remissio peccatorum recte dicitur dari ab hominibus propter ministerium, juxta illud Joan. 20. Quorum remiseritis peccata, &c. ita & Spiritus sanctus ratione ejusdem ministerii, quo facit homo, ut ab aliquo Spiritus sanctus habeatur. Unde in quadam oratione Ecclesiae Spiritus sanctus vocatur remissio peccatorum feria 3. Pent. post com. Huic porro non dissimile est quod Apostolus Roman. 1. optat Romanos accedere, ut impertiatur eis aliquid gratiae spiritalis, & quod Eph. 4. sermonem bonum dicit ad hoc valere, ut det gratiam audientibus. Quodque Leo Pontifex sermon. de omnibus Sanctis loquens de sancto Petro, dicit eum tantam dedisse divinae gratiae largitatem, ut multa millia credentium sanaret in cordibus. Quod autem Paulus ait Gal. 3. Qui tribuit vobis spiritum, non huc pertinet, sed ad secundum modum. Non enim hoc de se dicit Apostolus, quomodo Magister intellexit, sed de Deo, juxta omnium fere interpretationem.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5