Capitulum 1
Capitulum 1
Vtrum Spiritus sanctus detur aut mittatur a seipso
QUAESTIONIS hujus qua quaeritur, utrum a seipso detur aut mittatur Spiritus sanctus, explicatio pendet ex iis quae ad superiorem distinctionem de missione & datione dicta sunt. Cum enim mittendi vocabulum importet respectum ejus qui mittitur ad mittentem, tanquam autorem, a quo mandatum, potestatem vel operationem accipiat, sit consequens, ut ea sola persona mitti ab aliqua dicatur, quae ab illa procedit. Unde & Hilarius in lib. de Synodis, ex missione processionem colligit. Et cum de processione Spiritus sancti ex filio ageremus, eam ex patribus hoc argumento asseruimus, quia Spiritus sanctus juxta scripturae authoritatem, a filio mittitur. Quam etiam causam, esse supra diximus, cur patrem missum nusquam legamus, quia videlicet a nullo procedit; quae ratio datur ab Augustino lib. 2. de Trinitate c. 5. & apertius lib. 4. cap. 20. Filium autem a patre, & Spiritum sanctum a patre & filio missos saepenumero legimus. Hinc ulterius consequitur, nec Spiritum sanctum, nec aliam quamvispersonam mitti a seipsa. Non enim a seipsa procedit. Sed cum dandi vocabulum ejusmodi relationem significet, fit ut neque incommode seipsum dare dicatur Spiritus sanctus; hoc nimirum sensu, quia ipse sua potestate ac liberrima voluntate, sed alteri donat & communicat, juxta illud Joan. 5. Spiritus ubi vult spirat, Et illud II Corinth. 12. Omnia operatur unus atque idem spiritus, dividens singulis prout vult. Ita docet Augustinus lib. 15. de Trinitate cap. 19. Et confirmatur ratione. Dare enim illi maxime convenit, cujus ita proprium est quippiam, ut illud facere possit alterius esse: Atqui Spiritus sanctus ita suus est, ut se quibuscunque voluerit creaturis, possit communicare, imo revera omnibus aliquo modo communicet. Potest ergo Spiritus sanctus seipsum dare hominibus. Item probatur, quia pater & filius dant Spiritum sanctum: ergo & Spiritus sanctus seipsum. Est enim hoc opus toti Trinitati commune, ab omnipotentia, quae tribus communis est, procedens. Quo quidem fundamento nititur argumentum Magistri, quo docet Spiritum sanctum a leipso dari. Si enim, inquit, seipsum dare non posset, cum possint eum dare pater & filius, sequeretur patrem & filium aliquid posse, quod non posset Spiritus sanctus; & similiter de actuali datione. Quae ratio firma & solida est, ex eo, quia dare attributum Deo, tantum significat opus ad extra, id est, quod sit circa creaturam sine connotatione proprietatis alicujus personalis. Hujusmodi autem opera toti Trinitati sunt communia, & talium respectu dicitur potentia in DeoNeque idem est judicium de missione, quia lice missio significet opus ad extra, processionem tamen, ut dictum est, internam consignificat.
Porro rationes jam dictae convincunt, quod etiam pater det seipsum & filius seipsum, imo quod unaquaeque persona det unaquamque, ut filius patrem, &c. Ex quo rursum correlative infertur unamquamque personam dari ab unaquaque, ut patrem a filio, &c. Nec id sane scripturis sacris dissentaneum est. Nam quod filius recte seipsum dare dicatur, supra ostensum est, Galat. 1. & hoc ipsum manifestius testatur Ambrosius lib. 3. de Spiritu sancto capit. 2. Item de patre & filio significationem hujus rei habemus, Joan. 14. ubi in sua & patris persona dicit filius. Ad eum veniemus & mansionem apud eum faciemus. Cum enim per hunc adventum suscipiat homo patrem & filium, consequens est eos ipso suo adventu sese dare homini; quia dare & accipere sunt correlativa. Huc quoque referri possunt generales scripturae, Joan. 3. Non potest homo accipere quicquam, nisi fuerit ei datum de coelo, 1. Corinth. 4. Quid habes quod non accepisti, Jacob. I. Omne datum optimum de sursum est, descendens a patre luminum, &c. Habet autem homo justus patrem & filium & spiritum sanctum (est enim habitaculum totius Trinitatis.) Accepit ergo hoc datum optimum, utique datum ei, de coelo, de eadem sanctissima Trinitate. Denique phrases hujusmodi vel ex eo probantur, quia nusquam apud patres legimus eas improbatas esse.
Sed contra haec objicitur locus Sancti Thomae 1. quaest. 43. art. 2. ubi dicit: Quaedam cum habi¬ tudine ad principium important terminum temporalem, sicutemissio & datio. Simile quid dicit super hanc distinct. quaest. 3. art. 1. ergo sicut missio, ita & datio importat respectum ad dantem tanquam ad authorem ejus quod datur. Resp. Sanctum Thom. ibi potissimum urgere terminum temporalem. Nam sequitur: Mittitur enim aliquid, ad hoc ut sit in alique & datur ad hoc ut habeatur. Deinde idem doctor ib. art. 4. ad. 1. distinguit duplicem acceptionem dationis, sed prior acceptio est secundum scripturas, ut hic ostendimus, non posterior. Et nota quod dicit: si vero importet authoritatem, &c. Non enim audet affirmare. Et clarius in hanc distinctionem art. 1. ubi negat dationem importare distinctionem dati, a principio a quo datur, quia, inquit, idem potest dare seipsum. Et quaest. 3. art. 1.
Caeterum quod Magister concedendum similiter putat filium & spiritum sanctum etiam a seipsis procodere & mitti, quamvis id fortassis, aliquo sensu posset concedi de temporali processione & missione, de qua sola loqui se Magister declarat, simpliciter tamen ac servata proprietate significationis horum vocabulorum, concedi non debet. In iis enim vocabulis Deo attributis, praeter id quod fit in tempore, etiam aeternum aliquid insinuatur, ut satis in superioribus explicatum est; tametsi Magister ad id solum quod extra, atque in tempore fit, respexerit. Adde quod si cum Magistro demus spiritum sanctum a seipso procedere & mitti temporaliter, non esset satis solida Romanae Ecclesiae contra Graecos probatio, spiritum sanctum ex filio procedere aeternaliter, quia ab eo temporaliter mittitur secundum scripturam. Sic enim sequeretur spiritum sanctum, etiam ex se ipso ab aeterno procedere, si ut concedit Magister, a seipso temporaliter mittitur & procedit: Atqui illa Latinorum probatio ex antiquis patribus accepta, sine dubio solidissima est. Quare nequaquam concedendum videtur, spiritum sanctum mitti, sive procedere temporaliter a seipso. Neque sufficienter id probat Mä¬ gister ex Augustino lib. 2. de Trinitate cap. 5. Non enim ibi affirmat Augustinus, spiritum sanctum a seipso mitti, sed filium a seipso. Quod quomodo recte dicatur, nunc deinceps explicandum.
On this page