Capitulum 2
Capitulum 2
An filius a spiritu sancto vel a seipso missus sit
FIllium a patre missum fuisse, ex scripturis indubitatum est. Utrum autem fatendum sit eum etiam a seipso, vel a spiritu sancto missum esse, merito quaeritur.
Pro parte negante facit proprietas vocabuli missionis de qua supra. Cum enim filius Dei neque a seipso neque a spiritu sancto quicquam accipiat, sed omnia cum natura acceperit a patre, non apparet quomodo ab alio quam a patre missus dici possit. Hoc & filius significasse videtur, quando ait: Ego a meipsonon veni, Joa. 8. quasi diceret, ego a meipso missus non sum¬
Porro contrarium astruere videtur scriptura duobus locis, quibus filius se missum testatur a spiritu Domini. Dicit enim Isa. 48. Dominus Deus misit me, & spiritus ejus, & cap. 61. citante Luca cap. 4. Spiritus Domini super me, propter quod unxit me evangelizare pauperibus, misit me sanare contritos corde, &c. Quibus testimoniis ad idem ostendendum usi sunt patres; priori quidem, Ambrosius lib. 3. de spiritu sancto capit. 1. & 2. & post eum Augustinus lib. 2. de trinitate cap. 5. & inter ejus opera serm. 6. de tempore. Posteriori vero rursum Ambrosius in prologo lib. 3. de spiritu sancto. Quanquam notandum, quod etsi Luc. 4. legatur ex versione 70. quomodo jam recitatum Q ut videantur haec verba, unxit & misit, dici de ipiritu Domini; in Hebraeo tamen ex versione Hieronymi sic legitur apud ipsum prophetam: spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me ad annunciandum mansuetis, misit me, ut mederer contritis corde. Ubi verbum, misit. magis ad Dominum, id est, patrem, quam ad spiritum Domini, videtur referendum, eo quod praecedentis verbi, unxerit, expressum suppositum sit Dominus. Quare & apud Lucam eadem verba ad Dominum potius, quam ad spiritum videbuntur referenda, hoc modo: spiritus Domini super me, propter quod Dominus unxit me, &c. Ut significetur Dominus, id est, Deus pater unxisse filium spiritu sancto (sicut aperte dicitur ab Apostolo Petro Act. 10.) & eundem misisse, &c.
Jam vero, quamvis scriptura nusquam testetur filium missum a seipso, censet tamen eodem de Trinitate loco August. ne id quidem inconvenienter dici, eo quod missio filii temporalis sit, quicquid autem temporaliter a Deo fit, toti sit Trinitati commune.
Ad quaestionem respondemus, servata proprietate vocabuli missionis, nihilominus recte dici filium missum a spiritu sancto, atque a seipso. Cum enim in filio duae sint naturae, divina & humana, illam quidem a solo patre accepit, istam vero tota Trinitas operata est, deditque filio, quam proinde & a tota Trinitate filius accepit. Secundum hanc igitur naturam recte filius a tota Trinitate missus dicitur ad universum opus humanae redemptionis. Nec id mirum, cum hac ratione etiam minor sit, non tantum patre, sed etiam spiritu sancto & seipso, quemadmodum proxima distinctione dicetur, Hoc modo filium a spiritu sancto missum, ex mente Ambrosiii manifeste probat prologus tertii libri de spiritu sancto. Verum plus difficultatis habet August. sententia, qui cum loco memorato dixisset, eo ipso missum esse filium quo factus est ex muliere, postea lib. 4. cap. 20. dicit "intelligi posse, ut non ideo tantum dicatur missus filius, quia verbum caro factum est, sed ideo missus, ut verbum caro fieret: Id est, ut non tantum homo missus intelligatur quod verbum factum est, sed & verbum missum ut homo fieret". Quod & paulo post repetit dicens: Sapientiam Dei missam, ut esset homo. Itaque velle videtur Augustinus, filium Dei priusquam homo esset, missum ad hoc ut humanam naturam assumeret. Quod si ita est, non igitur hac ratione missus est, ut filius hominis, sed tantum ut filius Dei. Ad hunc scrupulum duplex adfertur responsio; Una, si cum Magistro vocabulum missionis, ita generaliter accipiamus, ut per eam non aliud significetur, quam quod persona mittens, principium sit illius temporalis effectus, qui per ipsam missionem producitur. Unde cum sint inseparabilia Trinitatis opera, quoties ad novum aliquem effectum aliqua persona mittitur, a tota Trinitate mitti intelligetur. Sed cum durius sonet, & tam a scripturis quam a patribus alienum sit, filium dici missum a seipso vel a spiritu sancto, qua ratione filius Dei est, & humanam in eo praeveniendo naturam, ideo sermo hujusmodi, tanquam simpliciter falsus rejiciendus est, ut supra docuimus, praesertim cum juxta illam generalem acceptionem missionis, ratio non possit reddi, cur non etiam pater mitti dicatur, cum ad opus sanctificationis, tam ipse quam filius & spiritus sanctus illabatur mentibus hominum. Atque hinc est quod ipse Augustin. in fine lib. 4. de Trinitate, agnoscens absurdissime dici patrem missum a filio, vel a spiritu sancto, etiamsi per subjectam naturam voluisset hominibus visibiliter apparere, concludit potius propter principii commendationem, quam propter apparitionem in creatura visibili, missionem attributam esse personis divinis. Quibus in verbis bene notandum, quod in missionis vocabulo rationem principii, sive originis urgeri velit Augustinus. Hoc enim ad ea quae nactenus de proprietate vocabuli missionis dicta sunt illustranda & confirmanda multum habet momenti. Unde & Magister sub finem distinctionis, ex Augustino similiter vult in vocabulo missionis expendi & considerari authoritatem principii, ne fateri cogatur etiam patrem mitti. Ex quo sumitur evidens argumentum contra ipsum Magistrum, non esse concedendum, quod spiritus sanctus mittatur a seipso, quia videlicet, principii rationem ad seipsum non habet.
On this page