Capitulum 3
Capitulum 3
Multiplicem esse missionem Filii Dei.
MIssio filii Dei multiplex ab authoribus annotaaest. Prima, ipsa generatio filii Dei ex patre ab aeterno. De qua missione sic Gregorius homil. 26. in Evangelia, super illud Joan. 20. Sicut misit me pater: Mitti, inquit, etiam juxta naturam divinitatis. potest intelligi. Eo enim ipso filius a patre mitti dicitur, quo a patre generatur: & infro de spiritu sancto: Sed ejus missio ipsa processio est, qua de patre procedit & filio. Sicuti igitur spiritus sanctus mitti dicitur, quia procedit, ita & filius non incongrue mitti dicitur, quiae generatur. Verum haec admodum improprie missio dicitur, tum quia non fit ad extra, tum quia inde sequeretur filium & Spiritum sanctum fuisse a patre missos ab aeterno. Quod nemo Patrum dixit. Unde & Augustinus lib. 4. de trinit. cap. 20. ubi de modis missionis ex instituto disserit, negat eo ipso tantum, quo de patre natus est, missum dici filium. Sed & Magister §. K. hunc missionis modum non libenter agnoscit. Dicit enim quod secundum aeternam genituram, missus posset dici filius, ut videtur quibusdam; sed melius ac verius, inquit, secundum eam dicitur genitus. Quin & Gregorius, si totus locus attentius consideretur, deprehenditur non aliud velle, quam filium Dei missum intelligi posse, non tantum, ut homo est; sed etiam, ut Deus, quod ex eo probat, quia spiritus sanctus, qui incarnatus non fuit, missus tamen dicitur qua ratione procedit ex patre & filio: non quod missio spiritus sancti non sit aliud quam processio ejus ex patre & filio, sed quia in plena ratione missionis ejus illa continetur. Ita enim & filius, secundum naturam divinitatis missus est in quantum ex patre genitus, non quod missio filii sit prorsus idem quod ejus ex patre generatio, sed quia in missione filii generatio continetur. Non enim dici posset, aut filius mitti secundum naturam divinam, aut spiritus sanctus, nisi secundum eandem naturam, procederent ab illo a quo mitti dicuntur.
Est igitur secunda missio, qua filius Dei nondum homo factus, missus est a patre ut humanam naturam assumeret. Hac missione a solo mittitur patre, sicut spiritus sanctus a patre & filio, ut dictum est, capite praecedenti.
Tertia est qua idem homo factus a tota Trinitate missus est ad praedicandum Evangelium, & exequendum universum opus nostrae redemptionis. Et quidem his duobus modis missus dicitur in mundum, vocanturque hae visibiles missiones, quia per eas visibilis mundo apparuit.
Quarta item visibilis, qua nimirum visibiliterapparuit in assumpta vel exhibita cujuscumque corporis specie, non tamen per unionem assumpti vel exhibiti corporis hypostaticam. Quomodo etiam missus spiritus sanctus. Sed de his plenius agetur distinctione proxima.
Quinta invisibilis, id est, ea qua invisibiliter per gratiam sanctificantem illabitur mentibus homi¬ num. Et hoc etiam modo spiritus sanctus mitti dicitur, eo tamen discrimine, quod appropriatione quadam filio Dei, tanquam verbo & sapientiae Patris, tribuantur ea gratiarum dona, quae ad cognitionem spectant. Unde est illud Sapientiae 9. de Sapientia. Mitte illam de coelis sanctis tuis, ut sciam quid acceptum sit apud te. Spiritui sancto autem, ea quae ad amorem & affectus inflammationem pertinent, uti ex sequentibus magis patebit.
On this page