Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Quomodo visibiliter missi filius et Spiritus sanctus

IN DISTINCTIONEM DECIMAMSEXTAM. §. 1. Quomodo visibiliter missi filius & Spiritus sanctus.

NULTIPLICES modi quibus missus legitur vel filius vel spiritus sanctus, contrahi posIAsunt ad duo genera, scilicet ad missionem visibilem & invisibilem. Ac de invisibili quidem missione agetur duabus distinct. proxime sequentibus. Hic autem de visibili agendum.

Visibilis missio dicitur, quae fit per subjectam creaturam sensui expositam, qua persona, quae mitti dicitur, aliquo modo repraesentetur. Quod etsi interdum fiat per alium sensum quam visum, ideoque generaliter haec missio sensibilis dici possit, recte tamen visibilis dicitur a sensu principaliori, & hac in re frequentiori. Missus est autem visibiliter filius, semel duntaxat excellenti & singulari modo, quando assumpta natura humana, inter homines, homo visibilis apparuit. Alias vero apparuit eo modo filius Dei hommibus, quo & reliquas personas subinde apparuisse, in sacris literis didicimus velut Gen. 18. & 32. Exod. 3. & 20. Isa. 6. Dan. 3. & 7. Apoc. 1. & alibi. His autem modis apparens filius recte etiam missus fuisse dicitur. Spiritus sanctus saepenumero visibiliter missus legitur. Primo quando in specie columbae super Christum in ejus baptismo descendit. Secundo quando post resurrectionem suam Christus insufflans in Discipulos, dixit: Accipite Spiritum sanctum. Hoc enim dicens, spiritum sanctum, flatu illo corporeo, quem ex ore exspirabat, significatum esse voluit. Tertio quando die Pentecostes, sonitu facto tanquam spiritus vehementis, apparuerunt supra Discipulos dispertitae linguae tanquam ignis. Nam in his quatuor, sono, vento, linguis & igne repraesentatus tunc fuit spiritus sanctus. His addere licet ejusdem apparitionem, de qua Gen. 18. ubi Sancto Abrahae Trinitas apparuit in specie trium hominum. Unde Ecclesia: Tres vidit & unum adoravit.

Pater, etsi aliquando praesentiam suam sensibili signo declaravit, velut quando vox ejus audita est de nube dicentis: Hic est filius meus dilectus, &c. Matth. 17. quando Joan. 12. rursum vox Patris a turbis audita est dicentis: Et clarificavi & iterum clarificabo: Quando Danieli Prophetae visus est, tanquam antiquus dierum Dan. 7. Quando etiam Abrahae, ut jam dictum est, apparuit, unus inter tres viros a se susceptos hospitio Genes. 18. (qua de re videatu Augustinus lib. 2. de Trinitate cap. ult.) non tamen visibiliter missus dicendus est, sed visibiliter aut sensibiliter advenisse. Sicut enim invisibiliter advenit, nec tamen mittitur, quando mansionem suam facit in homine juxta scripturam Joan. 14. ita visibiliter advenit, nec tamen missus fuit secundum jam dictas apparitiones, quia propria missionis ratio, sive ea visibilis, sive invisibilis intelligatur, in patrem non competit, ut supra satis ostensum est.

Quales autem fuerint subjectae creaturae, per quas humanis sensibus exhiltae leguntur personae divinae, excepta illa carne quam in unitate personae assumptam a verbo Dei secundum fidem Catholicam non est dubitandum, ita disputat Augustinus lib. 4. de Trinitate cap. ult. ut nec dubitet ejusmodi veras fuisse creaturas: Sed utrum tantummodo corporales atque sensibiles fuerint, an vero adhibito etiam spiritu rationali, vel intellectuali apparuerint, non ad unitatem personae; sed tantummodo ad ministerium peragendae sanctificationis, non audet definire. Verumtamen existimat ante Christi incarnationem Deum hujusmodi signa operatum fuisse per angelos, idque scripturis ostendit esse consentaneum. Quamquam & post incarnationem verbi, quoties similia signa exhibita sunt, aut exhibentur, non sine rationali vel intellectuali creatura exhiberi, probabilius opinatur. Sed de hac re plura ex professo ad dist. 8. lib. 2.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1