Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Quo sensu dictum sit patrem esse filio majorem

§. 2. Quo sensu dictum sit patrem esse filio majorem.

QUamvis ex ratione missionis non sit consequens Qeum qui mittitur, esse minorem mittente, nihilo magis quam ex ratione processionis consequens sit procedentem minorem esse eo a quo procedit (est enim originis quaestio, non aequalitatis, quis de quo sit, ut ait Augustinus lib. 3. contra Maximmum) vere tamen dixit filius, Joan. 14. Pater majorme est. Quod utrum similiter de Spiritu sancto dici possit, nempe patrem eo majorem esse inquirendum, si tamen prius ostenderimus, quo sensu id dictum sit de filio. Sunt autem hujus sententiae duae celebres expositiones.

Una est eaque promptior & expeditior, qua pater intelligitur dici major filio, considerato secundum humanam naturam, ut sit sensus: Pater me homine major est. Juxta hanc igitur expositionem dixit hoc Christus ut filius hominis, non ut filius Dei. Qua quidem ratione non tantum pater, sed & Spiritus sanctus filio major est, & ipse filius major seipso idemque filius patre & Spiritu sancto & seipso minor, juxta illud Philipp. 2. Cum in forma Dei esset exinamvit seipsum, formam servi accipiens, id est, factus est seipso minor Imo secundum assumptam naturam non solum Deo. sed & angelis minor est, dicente Psalmista Psalm. 8. Minuisti eum paulo minus ab Angelis. Quod de Christo interpretatur Apostolus Hebr. 2. Hic intellectus probabilis fit ex ipso contextu sermonis Christi. Si, inquit, diligeretis me, gauderetis utique quia ad patrem vado, quia pater major me est; quasi diceret, ea ratione Pater major me est, qua ad eum vado nempe secundum naturam humanam. Nam secundum naturam divinam a patre recesserat. Sic intelligit & intelligentiam ex contextu probat sanctus Augustinus scribens super Joannem in expositione hujus loci. Sic idem alibi saepe exponit ut lib. I. de Trinit. cap. 7. 8. & 11. lib. 2. cap. 5. & 6. I. de fide & symbolo cap. 9. lib. 83. q. quaest. 69. l. 3. contra Maxim. cap. 24. & 25. &c. Sequuntur hanc expositionem plerique Latinorum & inter Graecos Athanasius in symbolo, ubi dicitur Christus aequalis patri secundum divinitatem, minor patre secundum humamtatem, ubi etiam diserte negat in illa Trinitate quicquam esse majus aut minus. Et idem in tract. de humana natura suscepta a verbo in fine: Et in disputatione contra Arium in conc. Nicaeno non procul ab initio. Et in altera disputatione contra Arium habita Laodiceae, post medium, licet hujus ipse Athanasius non sit author. Et lib. 3. de unica deitate Trinitatis: Sed nec ille Athanasii est. Item Chrysostomus & Theophylactus in Joan. & Cyrillus lib. 2. Thesauri cap. 3. Denique probari potest ex aliis scripturae locis, quibus significatur patrem filio superiorem esse secundum naturam assumptamconsideratio, utI. Cor. 11. Caput Christi Dens, Et 1. Cor. 15. Cum tradiderit regnum Deo & Patri, tunc & ipse filius subjectus erit ei, qui subjecit sibi omnia.

Altera expositio est eaque difficilior, qua pater Christo etiam ut Dei filio major dicitur, non ulla essentiali proprietate quae in patre sit & non in filio, aut in patre major ac perfectior, quam in filio, sed sola authoritate principii, id est, eo solo, quod pater sit autor, principium & origo filii. Qua etiam ratione quandam prioritatem patri competere comparatione filii, diximus ad dist. 9. ubi de ordine divinarum personarum agebamus. Hac ratione dictum quoque est a Basilio initio lib. 3. contra Eunomium, filium dignitate secundum esse a patre, & Spiritum sanctum secundum a filio, dignitatis nomine autoritatem intelligendo, id est principii rationem, ut alibi diximus. Tradunt hanc expositionem plerique Graeci autores, ut patres conc. Sardicensis in epist. scripta ad universos Episcopos, quae habetur lib. 4. hist. trip. c. 24. ex Theodoreto lib. 2. cap. 8. Athanasius in oratione2. contra Arianos haud procul a fine. Basilius epistola 143. ad Caesarienses & in fine l. 3. contra Eunomium, & lib. 4. contra eundem Gregorius Nazianzenus in oratione 4. de Theologia, objectione 3. etiam cum improbatione prioris expositionis. Quibus accedit Joannes Damascenus lib. I. de Orth. fid. cap. 9. Eandem sequitur inter Latinos Hilarius lib. 9. de Trinit. & in lib. de Synodis.

Porro Chrysostomus & Theophylactus in Joannem, & Cyrillus lib. 2. thes. cap. 3. utriusque expositionis meminerunt, & adeo priorem non improbant, ut eam etiam praeferant posteriori.

Secundum hanc igitur posteriorem expositionem, major dicitur pater filio, quia prior, non natura, neque tempore, neque perfectione quacunque, sed originis duntaxat ratione, quia videlicet filius ex patre, non pater ex filio.

Neque repugnat illud symboli Athanasiani, in Trinitate nihil esse majus aut minus. Sic enim ibi nihil majus minusve fateri licet, quomodo nec prius quicquam aut posterius. Haec enim dicta sunt ad excludendam a divinis omnem inaequalitatem, quae quidem attendenda est ex parte naturae & proprietatum essentialium, non ad tollendam originis ac principii rationem. Quamquam Augustinus libr. 4. de Trinitate cap. 20. non admittit ratione principii patrem dici filio majorem. Verum ille majoritatem intellexit absolutam & proprie dictam, ut patet ex initio capitis; sicut enim in creaturis magnum aliquid dicitur ratione quantitatis, quae est accidens absolutum, sic magnitudo quae Deo tribuitur, in iis quae absoluta sunt fundari debet, cujusmodi sunt, sapientia, omnipotentia, bonitas. In quibus quidem ita tres personae magnitudine sunt aequales ut nulla earum respectu alius, major aut minor dici possit. Ex quo patet non nisi improprie dici patrem filio majorem ratione principii, cum principium sit ad aliquid. Ideóque hujusmodi sententiae nec cum Ario loqui videamur sobrie sunt usurpandae, quemadmodum & illa Hilarii verba, exponentis anathematismum 17. & 27. Synodi Syrmiensis in libro de Synodis, fane intelligenda sunt, quibus dicit filium etiam secundum naturam divinam ministrare, subjectum esse & obedientem patri. Haec enim non aliud significant, quam filium in omni actione exacte respondere voluntati patris, a quo cum natura voluntatem & ipsum agere accepit. Jam autem in eo quod idem Hilarius lib. 9. de Trinit. negat filium recte dici minorem patre, etiamsi pater dicatur filio major, quod tamen omnino ex natura relatorum consequens videtur, putamus eum respexisse ad intentionem Arianorum, qui ex eo scripturae loco contendebant consequens esse filium simpliciter ac natura patre esse minorem. Dicit enim Hilarius ex eo quod pter donantis autoritate sit major, non sequi ut si lius confessione doni sit minor, quia pater donat. ei tantum esse, quantus ipse est. Negat ergo filium minorem natura, ut qui prorsus eandem, quam pa¬ ter habet, ab eo naturam acceperit, quamvis interim pater major sit authoritate principii, qua dator est naturae. Ad hoc autem citat scripturam ad Philip. 2. Donavit illi nomen quod est super oome nomen, &c. quamquam Apostolus ibi non loquitur de aeterna donatione aequalis gloriae, quomodo ea verba intellexisse videtur Hilarius, sed de glorificatione Christi hominis, qua scilicet pro praemio redditum est illi a patre, ut ab omnibus tanquam Deus patri aequalis agnosceretur.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2