Capitulum 3
Capitulum 3
Removetur objectio Arianorum contra priorem expositionem
PRiorem expositionem illius sententiae: PatermaTjorme est, convellere conati sunt olim Ariani hoc argumento. Quod inepta sit omnis comparatio, qua res diversorum generum inter se conferuntur. Sicut enim inepte & absurde quis dixerit hominem esse sapientiorem cane, ita & qui dicit Deum esse majorem homine; eoque magis, quo major est distantia naturae & perfectionis inter Deum & hominem, utpote infinita, quam inter hominem & bestiam. Meminit hujus objctionis Cyrillus lib. 10. super Joannem.
Est autem ad eam respondendum, generalem illam sententiam, qua negant res diversorum generum recte inter se comparari, multiplicem habere exceptionem.
Primum enim recte proprieque comparantur inter se res diversissimae in accidente, quod specie unum est, ut nix cum lacte in candore, homo cum arbore in longitudine & crassitudine.
Secundo, non inepte comparantur res aliquae secundum praestantiam in iis etiam quae specie vel genere differunt. Ita dicimus hominem esse animal praestantius caeteris, & substantiam accidente digniorem.
Tertio, contingit tropica locutione res diversas, etiam in dissimili accidente recte comparari propter analogiam quandam, dum uni proprie, alteri figurate quidpiam tribuitur, velut cum dicimus orationem melle dulciorem, pectus nive candidius.
Quarto, recte atque etiam proprie comparantur aliqua multum diversa, in eo quod concipitur, tanquam eadem ratione iis competens, etiamsi revera diversissima ratione, & tantum secundum analogiam quandam alteri tribuatur. Quomodo recte dicimus hominem bestia prudentiorem, cum prudentia tantum analogice competat bestiae, sed conceptu tamen „fere simili.
Atque hoc postremo modo dictum est secundum priorem expositionem, patrem esse filio majorem, & in universum hoc modo verissime rectissimeque dicitur: Deum esse majorem, sapientiorem, potentiorem, meliorem homine. Sic Joannes 1. epist. 3. Deus, inquit, major est corde nostro. Et cap. 13. Deus speciosior esse docetur rebus a se conditis, Et Ecclesiastae 6. dicitur fortior homine. Caeterum apposite Cyrillus argumentum Arianorum in ipsos retorquet. Si enim non recte comparantur nisi quae sunt ejusdem generis atque naturae, manifeste consequitur ex hac comparatione, qua dixit Dei filius. Pater majorme est, filium ejusdem esse naturae cum patre. Quo dato facile docebit Catholicus aequalitatem ejus cum patre, cum divina natura, quae propriissime una est, inaequaliter participari non possit.
Denique respondendum etiam Nazianzeno, qui posteriorem expositionem ita statuit, ut priorem rejicere videatur hujusmodi argumento: Nam quod, inquit, ratione humanitatis pater filio major intelligendus sit, vere quidem dici potest, sed non perinde honorifice. Quid enim mirum Deum homine majorem Ae. Respondetur autem Christum aliquando ut hominem aliquando ut Dei filium tribuisse patri suo honorem. Unde eum aliquando patrem suum vocat, aliquando Deum suum, & quidem utrumque nomi¬ natim in cruce & post resurrectionem. Quamvis igitur major sit patris honor, in eo quod pater est filii sibi coaequalis, non tamen negligendus fuit etiam ille honor, quo agnosceretur filio major esse, tanquam Deus homine, & creator creatura.
On this page