Capitulum 4
Capitulum 4
An dici possit patrem esse majorem Spiritu sancto
EX duplici interpretatione illius: Pater major me Lest, intelligi potest quid respondendum quaestioni superius motae, an pater etiam Spiritu sancto sit major, si enim solam admittimus priorem expositionem, minime consequens est patrem Spiritu sancto majorem esse, ex eo quod major sit filio; quemadmodum recte docet sanctus Aug. lib. 2. de Trinitatec. 6. Nam Spiritus sanctus Deus tantum est, filius Deus & homo. Qui quidem non ut Deus, secundum dictam expositionem, sed tantum ut homo patrem agnoscit majorem. Quamvis enim Spiritus sanctus in specie columbae apparuerit, non tamen ipse columba effectus est, sicut filius Dei factus est homo. Unde stolide quidam haeretici, ut Chrysost. commemorat. homil. 12. in Mat. docuerunt Spiritum sanctum filio minorem esse, propterea quod ille in columba, hic in homine apparuisset, multumque inter hominem & columbam interesset. Quem errorem refellit ibidem Chrysost. Quod si posteriorem expositionem recipi¬
mus, tum simili prorsus ratione fatendum erit, patrem majorem esse Spiritu sancto, qua dictus est major filio, nimirum propter originem. Qua etiam ratione consequens erit, filium esse Spiritu sancto majorem; siquidem filius cum patre unum est principium Spiritus sancti. Denique consequetur eadem ratione Spiritum sanctum patre & filio esse minorem. Sed quia ejusmodi locutiones neque in scripturis sacris, neque in scriptis sanctorum Patrum reperiuntur, satius fuerit ab iis abstinere, praesertim cum ut supra dictum est, magnitudo proprie secundum aliquid absolutum attendatur, non secundum idquod est ad aliquid. Unde & Aug. lib. 2. de Trin. c. 5. sermonem istiusmodi rejicit, ex eo quia scriptus non invenitur. Leguntur quidem apud Tertullianum lib. de Trin. capi 24. haec verba de paracleto, id est Spiritu sancto. Si a Christo accepit quae nunciet, major ergo jam paracleto Christus est, quomam nec paracletus a Christo acciperet, nisi minor Christo esset. Minor autem Christo paracletus Christum etiam Deum esse hoc ipso probat, &c. Verum ejus libri non Tertullianum, sed Novatianum haereticum authorem esse certis argumentis potest ostendi.
Pctest etiam illud objici, quod Basilius initio libri 3. contra Eunomium, dicit, Spiritum sanctum dignitate secundum esse a filio. Sed hoc quomodo intelligendum sit alibi diximus. Et sufficit Instituto quod expresse non legatur neque in scripturis, neque apud patres orthodoxos, patrem aut filium esse Spiritu sancto majorem. Eaque res plurimum facit pro confirmanda priori expositione nujus: Pater major meest, quandoquidem admissa posteriore expositione, nulla dari potest ratio cur non idem aeque de Spiritu sancto dici potuerit.
On this page