Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

An Spiritus sanctus sit ea charitas qua homo Deum et proximum diligit

IN DISTINCTIONEM DECIMAMSEPTIMAM. §. 1. An Spiritus sanctus sit ea charitas qua homo Deum & proximum diligit?

DE invisibili missione Spiritus sancti nunc deinceps agendum, qua nimirum Spiritus sanctus mittitur invisibiliter & occultissime in corda fidelium ad eos sanctificandum, quod quidem facit diffusa in cordibus charitate, teste Apo¬ stolo Rom. 5. Circa hanc igitur missionem prima & P praecipua quaestio occurrit, utrum spiritus sanctus sit ea ipsa charitas, qua quisque Deum & proximum diligit. Ad quod prompta responsio est, spiritum sanctum proprio sermone dici & esse charitatem, qua Deus & se diligit & creaturas, non eam qua nos Deum & proximum diligimus. Sicut enim spiritus sanctus proprio sermone non est vita, qua nos vivimus, nec sapientia qua nos sapientes lumus, ita nec proprie dici potest charitas qua nos sumus dilectores. Proprie namque ab iis rebus denominamur, quae nobis inhaerent, ut ab albedine albi, a sanitate sani. Spiritus sanctus autem non est forma inhaerens, sed prima & summa substantia. Caeterum improprio sermone concedi potest spiritum sanctum esse charitatem qua nos dilectores sumus, & qua diligimus, quia videlicet ipse fons est & autor hujus dilectionis, dum nobis eam occultagratiae suae operatione infundit: vocatur autem hac ratione charitas, eo sermonis tropo, quo sumit appellationem effectus. Quomodo & vita nostra Deus dici potest, quia, ut inquit Apostolus Actor. 17. In ipso vivimus, movemur & sumus. Quomodo etiam eodem Apostolo teste 1. Corinth. I. Christus factus est nobis sapientia a Deo, & justitia & sanctificatio & redemptio, quia horum omnium nobis merito passionis suae impetratoria causa fuit. An autem hoc sensu legamus spiritum sanctum uspiamvocatum in scripturis charitatem, pendet ex interpretatione illius sententiae, 1. Joan. 1. Deus charitas est, de qua dudum egimus ad dist. 10. atque ostendimus probabilius id dictum intelligi proprio sermone, nempe de charitate, qua Deus diligit se & alia a se, quae charitas non aliud est quam ipsa essentia divina.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1