Capitulum 2
Capitulum 2
Praeter spiritum sanctum esse in homine charitatem creatam, ex scripturis docetur
OPinio Magistri est spiritum sanctum esse charitatem qua nos Deum & proximum diligimus, non sensu causali quasi vocetur charitas, quiacharitatem in nobis creat atque efficit, sed proprio sermone, quomodo dictum est, Deus spiritus est, idque adeo ut creatam & habitualem charitatem in homine nullam agnoscat, sed solam increatam, id est, spiritum sanctum authorem in nobis diligendi Deum & proximum. Quam suam opinionem prolixe asserit tota hac distinctione, eandemque etiam alibi reperit. Sed eam velut erroneam merito rejiciunt & explodunt omnes doctores scholastici docentes praeter increatere in homine charitatem creatam atque inhaerentem more aliorum accidentium, ex qua tanquam ex habitu divinitus infuso, charitatis opera procedant. Quod ita esse primum scripturae testimoniis, deinde authoritate patrum & conciliorum, tertio ratione docebimus, ac postremo diversae opinionis argumenta refellemus, ea maxime quae Magistrum in illam adduxerunt.
Primum igitur in scripturis manifestus est locus, Roman. 5. Charitas Dei, inquit Apostolus, diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis. Quibus verbis aperte charitatem in cordibus distinguit a spiritu sancto per quem diffunditur, tametsi Magister coacta quadam interpretatione solvere nititur hoc argumentum. Item Apostolus 1. Corinth. 12. & 13. charitatem inter charismata spiritus sancti expresse numerat. Cum enim dixisset: Amulamini charismata meliora, statim adjungit de charitate, Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro. si linguis hominum loquar & angelorum, charitatem autem nov habeam, &c. significans charitatem esse in numero charismatum spiritus sancti, tametsi charisma caeteris excellentius. Eodem loco de charitate dicitur: Non quaerit quae sua sunt: Omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. Quae elogia neutiquam apte quadrant in spiritum sanctum, sed bene in virtutem ut imperantem more principii interni. Rursus ibidem charitatem cum fide & spe comparat Apostolus nimirum habitum cum habitibus, cum ait: Nunc autem manent fides, spes, charitas, tria haec. Major autem horum est charitas. Quo sane loco notandum, quod si Apostolus charitatem illam de qua disserebat, intellexisset proprie esse spiritum sanctum, cum ibi tam multa in laudem charitatis commemoraret, nunquam praetermisisset id quod praecipuum & summum esset nempe charitatem esse Spiritum sanctum, & proinde Deum. Nunc autem ad praecipuam ejus commendationem tantum posuit, quod nunquam excidat, quodque fide & spe major sit. Quae duo profecto exigua sunt ad condignam laudem charitatis, si charitas Deus est. De quo alia multo plura & excellentiora dici potuissent. Neque vero ad haec respondere poterit Magister, Apostolum de actuali dilectione locutum esse, tum quia negat ipse in textu actum charitatis recte charitatem vocari; tum quia illud Apostoli: Si charitatem non habuero, nihil mihi prodest, & illud, Charitas nunquam excidit, & alia fere quae capit. 13. dicuntur, de actu dilectionis intelligi nequeunt. Nam sine actuali dilectione per solum charitatis habitum placet homo Deo ab actione quiescens. Idemque dilectionis actus transitorius quaedam affectio est. Et caetera quae dicuntur multo aptius quadrant in habitum quam in actum. Ad haec locus apertus est, Galat. 5. Frnctus autem spiritus est charitas, gaudium, pax. patientia, &c. Si enim charitas est fructus spiritus Psancti; ergo effectus ejus est, & proinde eadem charitas, non est ipse spiritus sanctus. Nec potest hic locus intelligi de actu charitatis. Nam Apostolus virtutes, id est, habitus ordine enumerat ut patientiam, benignitatem, longanimitatem, modestiam, fidem, castitatem.
Praetera dicit Apostolus Ephes. ultim. Pax fratribus & charitas cum fide a Deo Patre & Domino Jesu Christo, ergo sic charitas est a Deo sicut fides, nempe ut effectus creatus a Deo creatore. Deinde pertinent huc scripturae quae docent charitatem consistere in observatione mandatorum Dei, ut I. Joan. 5. Haec est charitas Dei ut mandata ejus custodiamus. Et secunda epistola: Haec est charitas ut ambulemus secundum mandata ejus. Constat autem Spiritum sanctum non consistere in observatione mandatorum Dei, neque ab ea dependere, quomodo charitas ab ea dependet. Non ergo charitas nostra proprie est spiritus sanctus.
Huc denique referendae sunt scripturae quae docent augeri & minuicharitatem. Augeri eam docent hae & similes, 1. Joan. 4. Perfecta charitas foras mittit timorem. Joan. 15. Majorem hac dilectionem nemo habet. &c. Philipp. 1. Oro ut charitas vestra magis & magis abundet: 2. Thessal. I. Abundat charitas uniuscujusque vestrum in invicem. Unde & Ecclesia Deum orat Dominica 13. post Pentecosten: Da nobis fidei, spei, & charitatis augmentum. Et S. Augustinus tract. 5. in Joan. Charitas, inquit, meretur augeri, ut aucta mereatur perfici. Idem serm. 2. de diversis c. 4. Videte & attendite quid habeatis de charitate, & hoc quod inveneritis augete. Simili modo loquitur tract. 6. in epist. Joan. lib. de gratia & libero arbitrio c. 17. lib. 83. quaest. qu. 36. & Ench. ult. Prosper. lib. 2. de vocatione gentium, cap. 11.
Eandem vero minui significant hae scripturae Matth. 24. Refrigescet charitas multorum. Et Apoc. 2. Charitatem tuam primam reliquisti. Unde Gregorius hom. 38. in Evang. refert de quadam muliere, quod animus ejus coepit a calore amoris intimi per quotidiana decrementa tepescere. Cum igitur certum sit spiritum sanctum nec augeri, nec minui posse, consequens est hanc charitatem, quae augetur & mi¬ nuitur, non esse ipsum spiritum sanctum.
Neque satis apta est ad hoc argumentum responsio Magistri dicentis spiritum sanctum, non in se augeri vel minui, sed in homine; dum videlicet ab homine nunc magis nunc minus habetur aut participatur, quomodo Deus non in se, sed in homine magnificatur & exaltatur, ipse per se semper maximus & altissimus. Hoc inquam non satis convenienter dicitur. Non enim potest augmentum & decrementum in motu ad perfectionem & imperfectionem intelligi, sine forma aliqua creata, in qua proprie reperiatur, quod Deo interdum improprie tribuitur. Proinde licet recte dicatur Deus in nobis augeri vel minui improprio sermone, id tamen verum non est sine profectu vel defectu proprie dicto alicujus boni, quod est in nobis. Quod bonum in proposito non potest aliud assignari, quam charitas creata.
On this page