Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Ejusdem probatio ex Patribus et conciliis

§. 3. Ejusdem probatio ex Patribus & conciliis.

SCriptores Ecclesiastici tam veteres quam recentiores charitatem virtutem vocant, imo virtutum primam & maximam. Virtus autem omnium confessione habitus est, aut certe affectio quaedam animi. Est igitur charitas habitus aut affectio animi & proinde qualitas quaedam creata & a spiritu sancto diversa. Charitatem esse virtutem inter alios testis est S. Aug. multis locis velut tractat. 8. in Joan. cum dicit, eam virtutem inspiratam a spiritu sancto; plane per hoc significans eam a spiritu sancto esse diversam. Et lib. de moribus Eccles. cap. 11. ubi charitatem vocat virtutem, quae animi nostri rectissima affectio est. Item lib. de bono conjug. c. 24. lib. 4. contra Julianum cap. 3. libro de gratia Christi cap. 20. & 21. & epist 29. quae est ad Hieronym. ubi affirmat charitatem esse magnam & veram virtutem. Quod & de justitia Christiana quae potissimum in charitate consistit, testatur in expositione Psal. 118. conc. 26. Testatur etiam Gregor. hom. 8. super Ezechielem charitatem esse virtutem, sine qua reliquae virtutes esse non possunt. Consentiunt omnes Theologidum ab Apostolo edocti charitatem inter Theologicas virtutes dignitate primam faciunt. Atqui omnem virtutem habitum esse diserte docet idem S. Aug. q. 31. inter 83. Eademque omnium Theologorum & recte philosophantium sententia est. Manet ergo conclusio charitatem esse habitum. Praeterea charitatem ut habitum inesse homini satis insinuat S. Aug. quando lib. 15. de Trinit. cap. 18. dicit spiritum sanctum facere hominem Dei & proximi amatorem. Hac enim dictione, amator non actus, sed habitus significatur. Manifestius autem id docet lib. de spiritu & lit. cap. 32. ubi cum dixisset charitatem in nobis non esse nisi per spiritum sanctum, adjecit: Charitas quippe Dei dicta est diffundi in cordibus nostris, non qua nos diligit, sed qua nos facit dilectores suos, sicut justitia Dei qua justi ejus munere efficimur, & Domini salus, qua salvos facit, & fides Jesu Christi qua nos fideles facit. Haec S. August. in quibus verbis notanda sunt haec vocabula, charitas, justitia, fides, & haec illis respondentia, dilectores, justi, fideles. Dum ergo dicit nos in charitate dilectores effici, sicut justitia justos, & fide fideles, aperte significat charitatem habitualem nobis inesse sicut justitiam & fidem atque eo magis, quia rursum utitur vocabulo habitum significante, dilectores.

Accedunt alia ejusdem doctoris loca. Nam lib. 1. retract. c. 23. ex Apostoli sententia, qua dicit charitatem diffundi in cordibus nostris per spiritum sanctum, everti docet haeresim Pelagianam, quae sentit non ex Deo, nobis, sed ex nobis esse charitatem, qua bene ac pie vivimus. Non est autem verisimile Pelagianos tam absurde sensisse, ut putarent nobis in¬ esse ipsum spiritum sanctum ex nobis. Neque dubium est quin hoc eis objecissent Catholici, si persuasum habuissent charitatem, qua bene vivimus, proprie esse spiritum sanctum. Idem Augustinus tractat. 6. super epistol. Joan. Charitas, inquit, quae in te per sprritum sanctum facta est, ipsa gemit, ipsa orat. At spiritus sanctus secundum fidem Catholicam non est factus sed procedens; Neque omnino potest quicquam esse factum a seipso. Simile est quod conc. 25. in Psalm. 118. dicit per spiritum sanctum inspirari nobis charitatem recte factorum. Denique quod lib. 15. de Trinitate capite 17. rursus charitatem qua nos Deum diligimus, ab ea qua Deus nos diligit, diversam facit. His accedit ea charitatis definitio, quae est apud eundem Augustinum lib. 3. de doctrina Christiana capite 10. Charitas est motus animi ad fruendum Deo propter ipsum & se ac proximo propter Deum & quaestio 36. inter 83. Charitatem, inquit, voco motum animi, quo amatur id quod aeternum est, &c. & lib. de moribus Ecclesiae cap. 11. Charitas, inquit, animi nostri rectissima affectio est, quae conjungit nos Deo, quaque eum diligimus. Alibi vero charitatem definit bonam voluntatem, ut lib. de gratia Christi cap. 21. conc. super Psalm. 38. homil. 8. inter 50. & lib. 15. de Trinitate, cap. 20. Est igitur Augustino charitas qua nos Deum diligimus, non Deus ipse, sed virtus, motus, atque affectio animi & bona voluntas, id est, bonus habitus, seu motus voluntatis, & omnino qualitas quaedam nobis a Deo collata, ac forma inhaerens. Eadem est expressa Bernardi Magistro contemporanei sententia in fine lib. de diligendo Deo. Dicitur, inquit, recte charitas & Deus, & Dei donum. Itaque charitas dat charitatem, substantiva accidentalem. Ubi dantem significat, nomen substantiae est, ubi donum, qualitatis. Eadem verba habentur in epistola ejus 11. ad Carthusienses. Cyrillus quoque Graecus lib. 10. in Joan. sub initium capitis 13. conglutinationem palmitum cum vite habitudinalem esse dicit, nimirum significans habitu quodam charitatis palmites cum vite cohaerere. His antiquorum Patrum sententiis addendum postremo loco, quod cum patres concilii Viennensis sub Clemente V. declasaverint eam opinionem doctorum esse probabiliorem & dictis sanctorum magis consonam, quae dicit, tam parvulis quam adultis conferri in baptismo informantem gratiam, & virtutes quoad habitum, etiamsi non pro aetate infantuli quoad usum (ut hic interim omittamus, quod nonnulli docti, ac nominatim Guido Carmclita libro de haeresibus in haeresi Petri Joannis, illud Concilii decretum acceperunt ut absolutam definitionem, dicentes ibi non intelligi probabile Topicum, sed quod simpliciter ve rum esse probatur) certe Patres Tridentini Concilii Sessione 6. capite 7. absolute definiendum censuerunt, ut justificatione impii per spiritum sanctum diffundi charitatem Dei in cordibus eorum qui justificantur, eamque ipsis inhaerere. Qui etiam ejusdem Sessionis canon. 11. anathema dicunt ei qui dixerit homines justificari absque ea gratia & charitate quae in cordibus eorum per spiritum sanctum diffundatur, atque illis inhaereat. Quibus verbis apertissimem declaratur charitatem, cujus infusione justificamur, esse formam inhaerentem, ideóque a spiritu sancto diversam. Denique quaecunque vel scripturae, vel Patrum sententiae, vel conciliorum decreta confirmant catholicam adversus haereticos doctrinam, de justitia formali atque inhaerente, eadem omnia faciunt pro charitate creata, ac proinde a spiritu sancto diversa; cum charitas sit ipsa justitia, praesertim ea parte qua justitia qualitas inhaerens est. Quod Augustinus lib. de natura & gratia cap. ult. docet his verbis: Charitas inchoata, inchoata justitia est; charitas provecta, provecta justitia est; charitas magna, magna justitia est; charitas perfecta, perfecta justitia est. Unde & lib. 3. contra 2. epist. Pel. c. 7. testatur quod quanto plus diligimus, tanto sumus justiores.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3