Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Eadem doctrina rationibus confirmata

§. 4. Eadem doctrina rationibus confirmata.

NUnc rationibus aliquot ostendenda est superioNris doctrinae veritas. Quarum haec sit.

Prima. Actus voluntatis non ita procedit a Spiritu sancto, quin etiam procedat a voluntate seipsam movente ad diligendum. Est enim diligere actus voluntarius, nec imperatus tantum a voluntate, sed elicitus: Atqui actus ille naturalem facultatem voluntatis transcendit: Ergo necesse est, ut insit voluntati supradicta forma seu principium quoddam, quo ad talem operationem perfecte, prompte & delectabiliter exercendam moveatur. Tale autem principium potentiae naturali superadditum habitus vocatur: Oportet ergo inesse homini habitum charitatis ad hoc ut opera charitatis perfecte, prompte & delectabiliter exerceat. Rationem hanc pluribus verbis explicat S. Thomas 2. 2. quaest. 23. art. 2.

Secunda. Ad actum credendi sanatur intellectus atque informatur habitu fidei: ergo similiter ad actum diligendi sanatur atque informatur voluntas habitu charitatis. Tam voluntas enim quam intellectus simili sanatione indiget. Et sicut non est dicendum Spiritum sanctum absque habitu medio producere in intellectu quemcunque actum fidei: ita nec dicendum eum sine ejusmodi habitu, producere in voluntate quemcunque charitatis actum.

Tertia. Contraria contrariis pelluntur; ergo ad expellendum habitum cupiditatis, quo non tantum homo agit malum, sed etiam ad agendum malum inclinatur, opus est habitu charitatis, quo non tantum amet bonum, sed etiam ad bonum amandum inclinetur.

Quarta. Homo justus dormiens vel alias ad tempus ab omni voluntatis actione suspensus, vere tamen ac proprie dilector Dei dicitur: Non est autem dilector actu, ergo habitu. Item talis homo bonam ac Dei amantem gerit voluntatem, non in actu; ergo in habitu. Est igitur in eo charitas habitualis, per quam voluntas ejus propensa sit in amorem Dei.

Quinta. Perfecta charitas quae est in beatis formaliter illis inhaeret: Nam alioqui non haberent voluntatem perfecte atque omni modo sanam & rectam; igitur imperfecta charitas, quae est in justis hujus saeculi, similiter est forma inhaerens. Quae consecutio valet, quia charitas secundum Apostolum non excidit, sed eadem numero quae inchoata est in hoc seculo, perficitur in futuro.

Sexta. Charitas augetur & minuitur: Augere autem & minui nullo modo competit Spiritui sancto Imperfecto autem modo convenit operationi, utpote rei transitoriae: At perfecte tribuitur habitui. Est igitur agnoscendus habitus charitatis cui illud perfecte & omnino secundum rationem habitus triouatur. Haec ratio supra plenius deducta est ex scripturis & Patribus.

Septima. Omnis virtus est habitus; charitas est virtus: Ergo. Haec quoque ratio paulo ante testimoniis patrum roborata est.

Postrema ratio sumitur ex justitia inhaerente. De qua etiam modo dictum est. Atque hoc loco diligenter notandum cum definitum sit in Synod. Trid. Sess. 6. c. 7. & 16. & can. 11. hominem dici & esse justum non imputative tantum a justitia Dei vel Christi quae homini imputetur, sed vere ac proprie a justitia ei divinitus collata atque inhaerente, simul etiam quod ex eo consequitur, expresse definitum sit, charitatem justificatis inhaerere: manifestum hinc fieri, eum qui nullam in homine charitatem praeter Spiritum san¬ ctum agnoscit, fidei Catholicae contradicere, atque in haeresim damnatam impingere. Quam tamen notam a Magistro removere non dubitamus, quod ejus tempore nondum res illa clare satis esset ab Ecclesia de finita.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4