Capitulum 5
Capitulum 5
Responsio ad argumenta Magistri et aliorum.
SUperest ut ea diluamus, quae contra communem? Dimo Catholicam de charitate doctrinam, partim a Magistro partim ab aliis adferuntur.
Primo objiciunt scripturam: I. Joan. 4. Deus charitas est, & qui manet in charitate, in Deo manet. Quibus verbis cum Apostolus facere videatur syllogisticam collectionem qualis haec est: Albedo color est; ergo qui videt albedinem videt colorem; necesse est ibi charitatem eandem intelligi. Ad quod respondetur collectionem quae ex illis Apostoli verbis confici potest, non esse syllogisticam. Sed cum Deus per essentiam sit charitas, ideoque fons omnis dilectionis quae esse potest in creaturis, recte concludit Joan. eum qui manet in dilectione fraterna, manere in Deo, quia per charitatem creatam qua fratrem diligit, Deo, qui per essentiam charitas est, similis efficitur. Quomodo etiam dicere liceat. Qui manet in sapientia, in Deo manet, quia Deus sapientia est. Et similiter de bonitate, justitia, sanctitate & similibus. Unde tamen consequens non erit nullas creatas hujusmodi proprietates homini inesse. Quanquam peculiari ratione propter charitatem in Deo manere quis dicitur, eo quod charitas excellentissimum sit Dei donum, cujus proinde ratione maxime similes efficimur Deo,
Secundo quaedam ex Aug. pro se Magister adducit. Primus locus est tract. 9. super epist. 50an. ubi dicit non tam charitatem in nobis, quam nos in charitate proficere, rationem addens: Nam si charitas Deus est, nec deficit, nec proficit: Sed in te proficere dicitur quia tu in ea proficis. Sic enim & Ecclesia orat in quadam collecta dicens: Ut dum dona tua in tribulatione percipimus, de consolatione nostra in tuo amore crescamus, feria 2. rogationum. Secundus est lib. 8. de trinit. c. 7. & 8. ubi docet atque identidem repetit eam dilectionem qua fratrem diligimus, esse Deum, ideoque consequens esse ut qui fratrem diligit, Deum diligat, quia ipsam dilectionem, qua fratrem diligit, non potest non diligere. Tertius lib. 15. de Trinit. c. 17. & 18. in quibus docet charitatem ipsam, quae Deidonum est, esse Spiritum sanctum, utens hujusmodi argumento: Spiritus sanctus facit nos in Deo manere & Deum in nobis. Hoc autem facit charitas qua invicem diligimus, igitur eadem illa charitas est Spiritus sanctus. Quartus eodem lib. c. 19. ubi id ipsum concludit hujusmodi ratiocinatione. Si in donis Deinihil est majus charitate, & nullum est majus donum Dei quam spiritus sanctus, quid consequentius est, quam ut ipse sit charitas, quae dicitur & Deus & ex Deo? &c. Quintus lib. de morib. Ecclesiae c. 11. ubi testatur charitatem quam dixerat esse rectissimam animi nostri affectionem, esse bonum quo nil melius sit. Hoc autem de solo Deo vere dicitur. Sextus locus addi potest ex tract. 9. super evangelium Joan. ubi sic ait: Si anima tua sine Spiritu sancto, id est, sine charitate fuerit, mortua deputabitur, &c. Respondemus Augustinum nusquam docere, quod praeter charitatem, quae est Spiritus sanctus, nullus fit in homine habitus charitatis creatus atque inhaerens, quo Deum & proximum diligat. Sed quatuor prioribus locis, nec non postremo affirmat opiritum sanctum esse charitatem etiam fraternam hoc sensu, quia Spiritus sanctus proprie & essentialiter est charitas, quia hominem efficit fratris dilectorem. Quae quidem increata charitas etiamex Deo est, & Deidonum est, ut patet ex supradictis de Spiritu sancto, dist. 14. & 15. & magis patebit ex dist. proxime sequenti. Hunc autem sensum satis indicant haec ejus verba lib. 8. de Trinit. c. 8. Cum ergo de dilectione diligimus fratrem, de Deo diligimus fratrem; ubi praepositione, de, efficientem atque externam causam significare voluit. Si enim causam formalem, vel eam quae locum causae formalis sive habitualis principii suppleret, designare voluisset, dixisset hoc pacto. Cum ergo dilectione diligimus fratrem, Deo diligimus fratrem. Quod autem agnoverit Augustinus charitatem quandam in nobis distinctam a Spiritu sancto, praeter testimonia dudum adducta, potest ex eodem libro 8. de Trinitate doceri. Nam cap. 10. charitatem nobis in scriptura tantopere commendatam, non aliud esse dicit, quam amorem boni. De quo amore disserens ulterius lib. 9. cap. 2. dicit mentem nostram & amorem non esse duos spiritus, sed unum, neque duas essentias sed unam. Quae verba de amore increato, nulla ratione possunt accipi. Quintus locus intelligendus venit de charitate creata, qua nihil melius esse dicit, comparatione facta inter creata Dei dona, ut sunt virtutes. Nam charitatem esse virtutem, eodem loco manifeste asserit.
Tertio sic argumentantur. Spiritus sanctus hominem inhabitans, per se sufficienter agit ac movet eum ad diligendum, frustra ergo statuitur habitus aliquis charitatis a quo dilectionis actus procedat. Respondetur eadem ratione (si bona sit) excludi habitus fidei & spei, quod aliunde sufficiat Spiritus sanctus per se movere hominem ad credendum & sperandum. Imo hujusmodi ratiocinatione contra ecclesiae definitionem tollemus ab homine justificato creatam & internam habitualem justitiam, cum ad omnia opera justitiae in nobis producenda, solus per se sufficiat idem justi hominis mhabitator spiritus sanctus. Sic nimirum olim Apollinaris haereticus dicebat supervacue Christo tribui mentem seu rationalem animam, quod hujus offieia aliunde suppleret Dei Verbum. Sicut ergo Patres Apollinari responderunt, mentem esse homini Christo necessariam ad hoc ut vere sit homo; ita dicimus justitiam & charitatem creatam homini justo ac Dei amatori necessariam esse, ad hoc ut recte & vere sit justus ac Der amator. Nec vero posset efficere Spiritus sanctus ut homo sine creata & inhaerente justitia, proprie, id est, formaliter sit justus, & sine charitate creata dilector, quia hoc includit contradictionem, sicut facere non posset ut sine anima rationali proprie sit homo, aut ut aliquid sit album sine albedine.
Si objicias catechumenum & poenitentem diligere Deum sine habitu charitatis. Respondetur eos a solo actu diligendi non dici proprie dilectores. Unde fatemur in iis praeter actum transeuntem esse aliquid habituale, per quod jam Deo placere incipiant, quod tamen non est illa charitas, quae facit hominem simpliciter Deo gratum, quam demum accipiunt in remissione peccatorum, sed in illam charitatem transit dum homo justificatur. De qua re agetur in 3. dist. 27.
Quarto objiciunt ea quae charitati in scripturis attributa legimus majora esse, quam quae in formam aliquam creatam cadere possint. Qualia sunt hominem spiritualiter vivificare, transferre de morte ad vitam, & de sinistra ad dexteram, templum Dei constituere, facere filium Dei, haeredem regni, divinae consortem naturae. Haec enim omnia tanta sunt, ut non nisi a Deo authore fieri possint. Addunt Cyrillum thesauri lib. 13. qui est de Spiritu sancto c. 1. & 2. hoc argumento colligere Spiritum sanctum esse Deum, quia hominem spiritualiter vivificat ac Dei templum efficit, quod hae sint operationes creaturae facultatem excedentes. Responsio: si haec ratio concludit, pari ratione cum haereticis hujus temporis tol¬ lere nos oportebit habitualem & inhaerentem justi¬
tiam, eo quod omnia illa quae charitati attributa legimus, etiam justitiae quae potissimum in charitate consistit tribui sit necesse. Rursus eadem omnia vere & recte tribuuntur actuali dilectioni. Nec tamen inde consequens est ne quidem secundum Magistrum, nullam esse actualem dilectionem creatam in homine. Dicendum igitur longe aliter haec tribui charitati creatae, quam increatae. Nam increata charitas ea omnia praestat, tanquam causa efficiens, eademque prima, quae nimirum sic agit propria virtute, ut hanc a nulla priori causa acceperit: Creata vero charitas illa eadem praestare dicitur, partim ut formalis causa. Est enim charitas ipsa vita, qua spiritualiter vivit homo, estque eadem qualitas, qua quis Dei amicus & per adoptionem filius, & Spiritus sancti templum constituitur, qua etiam divinae naturae per gratiam consors efficitur. Partim ut causa meritoria. Per charitatem enim meretur homo justificatus, Deique filius effectus, haereditatem regni caelestis. Adde quod eadem omnia quodammodo efficienter causet ipse homo per liberum arbitrium, scilicet, ut causa secunda. Unde in scripturis homo seipsum justificare, sanctificare, convertere dicitur. Saepe namque in scripturis iidem effectus Deo & homini tribuuntur; sed non eodem modo¬
Postremum argumentum tale est: Sic Deus est vita animae, sicut anima est vita corporis, Deut. 30. Ipse est enim vita tua. Ergo sicut anima per scipsam sine qualitate media vivificat corpus: sic Deus animam per seipsum vivificat, tanquam per charitatem increatam sine habitu charitatis medio. Respondendum non esse prorsus simile. Deus enim efficienter est vita animae per charitatem informantem, sicut & corporis per animam: Anima vero formaliter est vita corporis, quomodo & creata charitas formaliter est vita animae; forma vero materiae conjungitur immediate, causa vero efficiens rem informat efficienter, mediante forma ut causa formali.
On this page