Capitulum 1
Capitulum 1
Spiritum sanctum alia ratione donum alia datum dici
INTER ea vocabula quae Spiritui sancto tribuuntur sunt haec duo donum & datum. Quae Atametsi vicinae sunt significationis, non tamen eadem prorsus ratione de Spiritu sancto dicuntur. Ac primum ne fallamur, scire oportet discrimen quod a Magistro & scholasticis inter haec duo assignatur, non per omnia respondere significationi grammaticae harum vocum, secundum quam donum non potius quam datum originem ab alio requirit, cum sicut dare, sic & donare seipsum quispiam possit. Est igitur secundum Theologos discrimen hujusmodi quod donum Spiritui sancto tribuatur tanquam nomen proprium ac personale quodque ei ab aeterno conveniat. Datum vero neque personale nomen sit, neque ab aeterno, sed in tempore tantum illi competens. Quod ut planius fiat, sciendum a Magistro hac distinctione & iterum distinctione 26. (cujus hac in re doctrinam omnes scholastici sequuntur) ita usurpari doni vocabulum Spiritui sancto tributum, ut principaliter significet eam relationem, qua Spiritus sanctus ad patrem & filium tanquam principium suum referatur. Hujus autem usurpationis ratio est, quia Spiritus sanctus procedit per modum doni sive donabilis. Cum enim, ut di¬ ctum est ad distinctionem 10. Spiritus sanctus sit amor patris & filii, utpote per modum amoris procedens, amor autem principium sit omnis liberalis ac gratuitae donationis, merito solus Spiritus sanctus donum vocatur, utpote solus eo procedens modo, in quo doni ratio continetur, praesertim cum ipse amor sit primum ac praecipuum donum, quod amans donat amato, quodque caetera dona antecedere necesse est. Quare utrumque recte dicimus, & per modum amoris, & per modum doni procedere Spiritum sanctum, idque ab aeterno. Quamvis enim non fuerit ab aeterno donatus, fuit tamen ab aeterno donabilis; quod quidem sufficit ut donum ab aeterno fuisse dicatur, juxta praesentem doni significationem. Adde quod non tantum donabilis, sed & donatus fuit ab aeterno secundum praedestinationem. Deinde significat quidem hoc nomen etiam respectum ad eum cui donatio fieri possit, hoc est, ad creaturam, sed secundario duntaxat. Quae proinde significatio non impedit quo minus personale sit nomen. Quod enim principaliter significatur, aeternum est & tertiae personae proprium, nimirum ipsa ejus processio ex patre & filio. Atque haec relatio realis est, cum illa altera qua creaturam respicit, tantum sit rationis.
Porro datum esse vel donatum, itemque dari vel donari, eidem Spiritui sancto conveniunt tantum ex tempore, tunc videlicet quando a patre & filio mittitur ad sanctificandam creaturam rationalem.
Est autem hoc discrimen inter donum & datum non a Magistro excogitatum, sed a veteribus traditum, ac nominatim ab Augustino. Cujus authoritatem Magister ad hanc rem allegat tum hac distinctione, tum dist. 26. Augustini loca sunt lib. 4. de Trinit. c. 20. ubi vult idem esse Spiritui sancto, esse donum Dei, & a patre filioque procedere, sicut idem est filio natum esse, & a patre esse: & lib. 5. c. 11. & 12. ubi docet relationem quam Spiritus sanctus habet ad patrem & filium, tanquam principium, non apparere in vocabulo Spiritus sancti, sicut apparet in vocabulo doni. Et rursum ejusdem lib. c. 15. & 16. ubi testatur Spiritum sanctum fuisse donum, antequam esset cui daretur, sed nisi actu detur, donatum vocari nullo modo posse.
Quod autem apud eundem Augustinum legitur lib. 15. de Trinit. c. 19. Spiritum sanctum in tantum donum Dei esse, in quantum datur eis quibus datur, non ad versatur distinctioni jam positae inter donum & datum. Nam ut diximus, plena doni ratio etiam hoc includit, ut detur alicui vel actu, vel saltem potentia.
On this page