Capitulum 2
Capitulum 2
Utrum etiam filius donum dici possit
QUod filius Dei recte dari dicatur ostensum est ad dist. 14. & 15. Caeterum non perinde donum eum vocari posse, patet ex discrimine jam constituto inter donum & datum. Atque id plane convincunt Augustini verba lib. 4. de Trinit. c. 20. paulo ante memorata, quibus ita proprium facit Spiritui sancto donum esse, sicut filio natum esse.
Si quaeras quomodo filius non sit donum, qui in tempore datus est, & proinde ab aeterno donabilis erat. Respondet Magister S. E. filium ab aeterno processisse, ex patre, non tantum ut donabilem, sed etiam ut genitum: Spiritum sanctum vero processisse tantum ut donum, id est: licet uterque processerit ut donabilis, filium tamen simul processisse lege nativitatis; Spiritum sanctum vero tantum in ratione doni, tum quia ab utroque processit, tum quia ut donabilis processit. Verum juxta proprietatem vocis doni attributae Spiritui sancto, paulo aliter videtur respondendum, nempe quod filius ab aeterno processit donabilis quidem, non tamen ut donabilis. Hoc est, filius ab aeterno procedens donari, id est, liberaliter
dari potuit creaturae, sed hoc non ei competit ex processionis modo, sicut id ex processionis modo compecit Spiritui sancto. Nam Spiritus sanctus per modum amoris procedit, & ex consequenti per modum doni, non item filius. Hanc responsionem suggerit nobis Augustinus lib. 5. de Trinit. c. 15. Verba videantur suo loco. Igitur nomen doni proprie acceptum, juxta discrimen supra assignatum, tale est ut filio communicari non possit, quomodo non potest communicari nativitas Spiritui sancto. At vero generali ratione nihil prohibet filium dici donum Dei, quia nimirum gratuito datus est a patre omnibus, juxta illud Wa. Filius datus est nobis. Quod quidem ipsum ut fieret in tempore decretum fuerat ab aeterno. Quare etiam hac ratione filius fuit ab aeterno donabilis, ac proinde donum. Unde in sacrificio, mysteria corporis & sanguinis ejus dona & munera vocantur. Id est, ipse Dei filius Deus & homo, nobis a patre donatus. Sic & S. Thomas I. 2. quaest. 102. art. 3. Inter omnia dona, quae Deus humano generi jam per peccatum lapso dedit: praecipuum est quod dedit filium suum secundum illud Joan. 3. Sic Deus dilexit mundum ut filium suum unigenitum daret, &c.
On this page