Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Cui donabilis sit Spiritus sanctus

§. 3. Cui donabilis sit Spiritus sanctus?

AD quaest. quam movet Magister, cui donabilis? sit Spiritus sanctus, breviter respondendum satis constare quod non sit donabilis patri & filio. Neque enim intelligi potest donabilis iis, quorum ab aeterno fuerit spiritus, & quorum non esse non potest, quia nimirum spiritus, atque adeo donum, eorum sit per naturam. Donatio autem largitionem significat ejus quod jure aut natura non competit.

At neque cuilibet creaturae donabilis dici potest, sed ei soli quae mente praedita sit, per quam, re donata frui vel uti possit. Hoc enim in sua significatione donationis nomen includit, ut videlicet ea res cui fit donatio, utendi vel fruendi dono accepto facultatem habeat. Unde nemo convenienter dixerit, se jumento pabulum donare, sed dare, vel potius praebere. Quod autem sola intellectualis creatura utendi & fruendi facultatem habeat, ad primam hujus libri distinctionem ostendimus. Ex quo etiam loco manifestum relinquitur, quod quamvis uti nos oporteat donis Spiritus sancti, in quibus numerandae sunt virtutes, & in his fides, spes, charitas, ipso tamen Spiritu sancto, utpote Deo, non utendum sit sed fruendum.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3