Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Quomodo filius nascendo et Spiritus sanctus procedendo essentiam accipiant

§. 4. Quomodo filius nascendo & Spiritus sanctus procedendo essentiam accipiant?

NVllius Dei nascendo ex patre non tantum habet ut sit filius sed omnino ut sit: Id est, nascendo non tantum filiationem accipit, sed etiam essentiam. Similiter & Spiritus sanctus ex patre filioque procedendo, non tantum habet ut sit Spiritus sanctus, sed omnino ut sit. Ita docet Augustinus lib. 5. de Trinit. c. 15. Eamque doctrinam repetit lib. 15. c. 26. dicens: Sicut filio praestat essentiam de patre generatio, ita Spiritui sancto praestat essentiam de utroque processio. Idem volunt Hilarii verba lib. 5. de Trinit. sub finem cum dicit; ex virtute naturae, in naturam eandem nativitate subsistere filium, & ex virtute naturae in naturam eandem, processione subsistere Spiritum sanctum.

Quae Patrum sententiae quomodo sint accipiendae, dubitari potest; cum eodem Augustino teste lib. 7. de Trinitate capite 2. hujusmodi nominibus, qualia sunt generatio, processio, non ostendatur essentia: sed tantum relatio significetur. Sed respondemus utrumque vere & convenienter dici; nempe quod, accipiant filius & Spiritus sanctus, ille nascendo ut sit filius, & iste procedendo ut sit Spiritus sanctus, & rursum uterque ut sit; verum aliter & aliter. Nam proprietatem personalem accipiunt nativitate, & processione, tanquam habentibus se per modum causae formalis: Essentiam vero non per hunc modum (uterque enim formaliter deitate Deus est, sicut sapientia sapiens) sed ut via ac medio vel modo originis, cui in rebus creatis respondet motus. In quibus proinde similis est loquendi ratio. Dicimus enim nascendo ex homine, accipere utrumque & ut filius sit & ut homo. Sed illud ei praestat generatio ut causa formalis geniti, hoc autem ut m quaedam ac modus originis.

Quod autem filius Dei nascendo naturam seu essentiam accipiat a patre, quemadmodum Hilarius & Augustinus docent, & ex utroque Magister, facile est etiam ex scripturis ostendi. Dicit enim ipse filius, Joan. 16. Omma quae habet pater mea sunt, & 17. ad patrem: Omnia mea tua sunt, & tua mea sunt. Quae sententiae significant filium quicquid est & quicquid habet, imo quicquid pater habet, exceptis dumtaxat proprietatibus personalibus, habere & accepisse a patre. At filius est, & Deus est, & essentiam habet divinam, similiter & pater; Ergo filius a patre accepit quod sit, & quod Deus sit, & quod essentiam habeat divinam. Accipere autem non aliter potuit, quam nascendo; ergo haec omnia filius nascendo accepit a patre. Unde quod ait Dominus, Joan. 5. Sicut habet pater vitam in semetipso, sic dedit & filio vitam habere in semetipso. Augustinus eum locum tractans interpretatur in hunc sensum. Pater vita, genuit filium vitam. Similiter autem dicere possumus: Pater Deus genuit filium Deum. Pater essentia genuit filium essentiam, & ita de aliis attributis Dei essentialibus, & quod de filio dicitur, erit consimiliter intelligendum de Spiritu sancto.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4