Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

An filius dici possit noster, sicut Pater et Spiritus sanctus

§. 5. An filius dici possit noster, sicut Pater & Spiritus sanctus?

SUamvis nos absolute ipsius Dei esse dicamur, nimirum ut creaturae ejus, ac proinde totum quod sumus aut habemus, ad ipso habentes; Deus tamen non ita absolute noster dici potest, velut hac propositione, Deus est noster, sed tantummodo noster dicitur cum addito, dum videlicet de Deo praedicatur vox aliqua quae quandam ad nos relationem importare intelligitur, quales sunt quae causam efficientem, finem, formam, exemplar aut simile alquid respectu nostri significant. Cujusmodi sunt, creator, salvator, protector, Dominus, vita beatitudo, protectio. Quin etiam dicitur Deus noster, quatenus a nobis colitur, & pater noster, quatenus nos fecit, & factos conservat, nec non peculiari ratione, quatenus per gratiam nos in filios adoptat. Dicitur & spiritus noster, quatenus nobis inspiratus, spirat, & vitam operatur in nobis. Atque haec omnia variis scripturae testimoniis probare non est difficile. Qua de re videre est August. lib. 5. de Trinit. cap. 14

Sunt autem aliae quaedam voces Deo attributae quae quod re spectum nullum ad nos importent, adjectionem hujusmodi non admittunt. Non enim essentia vel persona Deidici potest essentia vel persona nostra: ne vel essentia vel persona divina putetur nobis competere. Sic ergo nec Dei filius recte vocatur filius noster, ne filius Dei intelligatur ex nobis genitus, aut a nobis aliquo modo accipere esse: sicut vocatur pater noster, quia nos ab illo omne esse nostrum accipimus. Unde & Christus in Evangelio cum diceret: Qui facit voluntatem patris mei, ille pmeus frater & soror est & mater est. Matth. 12. non addit, & pater, ne Dei filius, cujusquam hominis, sola matre excepta, ex qua secundum carnem genitus erat, filius esse intelligeretur. Atque hoc est quod ait S. August. loco jam indicato. "Quod de patre natum est, ad patrem solum referri, quatenus filius dicitur", licet aliis nominibus enunciatus possit etiam noster dici, ut Dominus, redemptor, panis noster, &c.

Breviter autem de hac re sanctus Thomas. 1. p. qu. 36. art. 1. ad tertium, ita scribit: In nomine filii intelligitur sola relatio ejus qui est a principio, ad principium. Sed in nomine patris intelligitur relatio principu: Et similiter in nomine spiritus, prout importat quandam vim motivam: Nulli autem creaturae competit esse principium respectu alicujus divinae personae, sed e converso. Et ideo potest dici pater noster, & spiritus noster, non tamen dici filius noster.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5