Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

AEqualitas personarum in divinis probatur et explicatur

IN DISTINCTIONEM DECIMAMNONAM. §. 1. AEqualitas personarum in divinis probatur & explicatur.

RES personas divinas non modo similes, esse inter se, sed & aequales docet fides Catholica. Quod quidem post vetusta concilia contra Arianos habita, post symbolum Athanasii per totam Ecclesiam receptum, item post Hilarium, Basilium, Gregorium Nazianzenum, Ambrosium, Augustinum, Fulgentium, aliosque patres variis locis, demum in magno concilio Lateranensi repetitum est capite 1. his verbis: Firmiter credimus quod pater & filius & Spiritus sanctus sunt consubstantiales, coaequales, coomnipotentes & coaeterni. Neque hanc aequalitatem tacuit scriptura. Nam praeter ea testimonia quae filium & Spiritum sanctum docent verum esse Deum, patri consubstantialem (ex quo sequitur personarum aequalitas) plane dictum est de filio, Philip. 2. Non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo. Et Joan. 5. Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo. Quam aequalitatem significavit etiam illud quod audiente propheta Seraphim clamantes dixerunt: Sanctus, Sanctus, Sanctus, Isa. 6. non autem Sanctus, sanctior, sanctissimus, quemadmodum bene annotavit Rupertus libro 3. de processione Spiritus sancti c. 15. Caeterum cum aequalitas proprie intelligatur in quantitate, cujus expers est natura divina; quaerendum quo sensu aequalitas in divinis sit accipienda. Est igitur notandum in rebus creatis solere distingui haec tria unitatem seu identitatem, similitudinem, aequalitatem: atque his oppositas, diversitatem, dissimilitudinem, inaequalitatem. Quarum relationum prima fundatur in substantia, secunda in qualitate, tertia in quantitate. Nam secundum substantiam res aliquae dicuntur eaedem vel diversae, secundum qualitatem similes vel dissimiles, secundum quantitatem aequales vel inaequales. Sed cum in Deo proprie neque qualitas sit, neque quantitas, quia nullum accidens, sed substantia sola, consequens est tria ista identitatem, similitudinem & aequalitatem rem eandem significare in Deo, licet cum quadam diversitate rationis. Dicuntur ergo tres personae esse unum & idem, quia eadem prorsus est essentia sive substantia trium personarum. Dicuntur similes, quia in eadem perfectione conveniunt, velut in bonitate, sapientia, potentia & hujusmodi, quae creaturis attributae sunt revera qualitates quaedam accidentariae inter se, & a subjectis distinctae. Ut autem D.o competunt, neque inter se, neque abessentia realiter differunt.

Porro aequales dicuntur divinae personae, quia sic conveniunt in qualibet eadem perfectione, ut alia aliam ne minimum quidem excedat, aut ab alia excedatur. Nam in his quae non mole magna sunt ait Augustinus lib. 6. de Trinit. cap. 8. "hoc est, majus esse quod melius sive praestantius esse", quomodo & magistrum discipulo & dominum servo majorem esse dicimus, non quantitate, sed scientia, seu potestate. Unde satis evidenter apparet, quod magnitudo in divinis non est aliud quam praestantia secundum quamcunque perfectionem. Idcirco autem praeter similitudinem cogimur etiam aequalitatis nomen ad personas divinas transferre, seu potius in divinis agnoscere, quia aequalitas excludit omnem perfectionis diversitatem secundum magis & minus quam non excludit similitudo. Nam si pater filio potentior esset vel sapientior, ut volebant Ariani, similes essent inter se pater & filius, sed non aequales, quia non perfecte similes & hoc est quod dicebant Ariani filium esse patri ὁ μοιούσιον, non ὁμοούσιον, id est, substantia similem, non autem consubstantialem. Igitur aequalitas in proposito non est aliud, quam perfecta similitudo quae videlicet omnem gradum comparationis alterius cum altero excludat.

Praeterea notandum inter tria supradicta etiam hoc interesse, quod eas res quibus similitudo vel aequalitas tribuitur, inter se distinctas esse oporteat, sic ut una non sit altera. Nihil enim sibi ipsi aequale est aut simile. Res autem cui tribuitur unitas, nullam distinctionem requirit. Imo res unaquaeque sibi ipsi propriissime est una & eadem. Ex quo discrimine intelligendum est quod quando pater & filius & Spiritus sanctus dicuntur esse unum essentia, bonitate, sapientia, nulla ex ejusmodi attributo convincitur. personarum inter eos distinctio. Quando autem dicuntur similes, vel aequales etiam ab eadem numero essentia, bonitate, sapientia, necessario sequitur ex ejusmodi attributo tres illos realiter inter se distingui. Ex dictis consequens est, quod praesupposita personarum pluralitate in Deo, unitas consequenter statuat similitudinem & aequalitatem. Cum enim essentia & essentiae perfectio in Deo non differant, sequitur ex eo quod tres personae sunt unum secundum essentiam, eas quoque similes esse & aequales secundum omnem ejusdem essentiae perfectionem.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1