Capitulum 2
Capitulum 2
Quo sensu personarum unaquaeque in alia esse dicatur
QUod ait Dominus ad Judaeos Joan. 10. Ut cognoscatis & credatis quia pater in me est, & ego in patre. Et ad Philippum c. 14. Non credis quia ego in patre & pater in me est? & ad patrem c. 17. Sicut tu pater in me, & ego in te, prorsus similiter est intelligendum de Spiritu sancto. Nam & in ipso pater est & filius, & ipse in utroque. Quam rem de omnibus personis sigillatim enunciat Fulgentius de fide ad Petrum c. 1. Sed qua ratione haec dicantur, explicandum.
Prima & praecipua ratio est, unitas naturae in personis distinctis. Utrumque enim haec inexistentia requirit, & distinctionem personarum & unitatem naturae. Significatur ergo hujusmodi sermone ita personas esse distinctas inter se, ut tamen unaquaeque cum alia penitus, atque intime sit unum & idem. Quem sensum postulat circumstantia locorum, quos citavimus ex Joanne. Quem eundem expresserunt. Aug. lib. 6. de Trinit. cap. ult. Fulgentius de fide ad Pet. & Hilarius verbis a Magistro recitatis, nec non Ambrosii titulo commentarius super 2. Corinth. 5. ad illud: Deus erat in Christo. Cujus verba similiter habes apud Magistrum. His adde Cyrillum scribentem super Joan. 14. & alios in eundem locum. Secunda ratio est ad significandum singularem quendam modum orginis unius personae ex alia. Non enim sic una persona ex alia procedit, ut foras quasi prodeat, & sejuncta existat ab ea unde proce¬ dit, quomodo procedit domus ab artifice, & homo filius ab homine patre, quae processio ad extra vocatur: sed ita ut intime in ea maneat, a qua procedere dicitur; quomodo verbum procedit a mente, & a mor a voluntate. Quanquam hoc exemplum de verbo & amore non est omnino simile, quia verbum non est coessentiale menti, nec amor voluntati, sed inest utrumque in utroque, ut accidens in subjecto, vel certe ut actus in suo principio potentiali, a quo secundum rem diver sus est. Quod non ita est in processione divina. Quae proinde sola propriissime vocatur processio ad intra, quia quod ibi procedit, non est aliud ab eo a quo procedit, & proinde manet ei prorsus intimum. Atque hoc significasse videtur Christus eodem loco apud Joan. 14. cum ait: Patet in me manens ipse facit opera, quasi diceret. Ita procedo a patre, ut tamen permaneat in me pater faciens ea opera, quae videtis me facere.
Tertia accedit ratio ex sententia S. Thomae, ut significetur alteram personam in altera intelligi, idque ex natura relatorum, quorum alterum sine altero intelligi nequit. Verum hic sensus verbis Domini minus congruere videtur. Non enim dubitatur utrum Christus si filius esset, patrem haberet, quod ex natura relatorum manifeste consequens est; scd quis esset ejus pater, id est, cujus naturae & dignitatis seu conditionis. Item hic modus mutuae inexistentiae omnibus correlativis communis est.
Porro hanc reciprocam inexistentiam Graeci Theologi πεει χώρησιν appellant, Latini circum incessionem. Cujus quidem, ut in aliis rebus quaedam exempla possunt proferri (nam secundum dialecticos inest species in genere, & genus in specie, insunt etiam sibi invicem, quaecumque se mutuo penetrant, sive corpora supernaturaliter, sive accidentia, ut plura lumina in eodem aere naturaliter) ita perfectio absoluta non reperitur nisi in divinis secundum primam & secundam rationem supra positas. Unde & illa perichoresis quam Joan. Damascenus lib. 3. de Orth. fid. c. 5. 6. & 7. & lib. 4. c. 20. constituit inter duas Christi naturas, divinam & humanam, quamvis fundata sit in unitate personae filii Dei, cujus ratione illae naturae seinvincem absque confusione immeant, ut loquitur Damascenus, haud tamen assequitur perfectionem perichoreseos attributae personis divinis inter se, quia non est ibi consubstantialitas. Sed nec illa quam Hilarius lib. 8. de Trinitate constituit inter fideles & carnem Christi, quam ita fideles eucharistiae sumptione participant, ut & ipsi in Christo maneant & Christus in ipsis, Joan. 6. dictam perfectionem attingit, quia licet fidcles per hoc sacramentum substantialiter uniantur Christo, Christusque nobis; ut Hilarius loquitur, insit carnaliter, nequaquam tamen tanta consurgit unitas inter Christum hominem & nos, quanta existit inter divinas personas, utpote quarum non specie tantum, ut Christi & nostra, sed numero & quidem perfectissimo modo una est substantia.
Porro longius ab ea perfectione recedit inexistentia, quam mutuam inter Deum & homines sanctos scripturae statuunt, ut Joan. 17. dum videlicet id. quod proprie & perfectissime habet locum in divinis personis, secundum analogiam quandam transferunt ad homines inter se vel ad Deum relatos, quomodo etiam transferunt unum & perfectum. Unde ibidem dicitur, Ut sint unum sicut & nos unum sumus. Et 1. Corinth. 6. Qui adhaeret Domino unus spiritus est. Et Math. 5. Estote perfecti sicut & pater vester caelestis perfectus est. Quae quidem sententiae quomodo sint accipiendae dictum est supra ad dist. 5. Est ergo Deus in nobis, & nos in Deo per conjunctionem charitatis, pater autem in filio, & filius in patre per unitatem naturae.
On this page