Capitulum 3
Capitulum 3
Quomodo tres personae sint unum natura.
TRes personas divinas non esse Dei vel essentiae divinae partes, copiose probat Magister ex Augustino lib. 3. contra Maxim. 10. Loquitur autem S. August. potissimum de partibus integralibus, quarum unaquaeque minor sit toto, sive partes illae molem corpoream habeant, sive non. Est enim certissima fide tenendum non modo unam personam alia majorem non esse, sed nec duas nec tres simul sumiptas esse majores una aut duabus; quemadmodum docet idem August. lib. 6. de Trinit. cap. ult. & lib. 8. tum in praefatione, tum cap. 1. Cum enim ut supra dictum est, magnitudo Dei non sit aliud quam ejus perfectio atque praestantia, nec habeat una persona minus perfectionis seu praestantiae quam duae vel tres, consequens est in una, eandem esse magnitudinem quae in pluribus: Item tres personas non esse unum in Deo tanquam in causa materiali, quomodo tres statuae ex eodem auro factae dicuntur unum aurum, docet Aug. lib. 7. de Trinit. Ac rursum ostendit eodem loco, nec sic in Deo tres personas esse unum, quomodo tres homines ejusdem sexus & complexionis naturalis esse unius naturae dicere solemus. Nam & in hominibus & in statuis plus aliquid sunt tria quam duo, & duo quam unum. At vero cum longe perfectior sit unitas specierum in genere & individuorum in specie, quaeritur utrum saltem hic unitatis modus tribui possit personis divinis respectu essentiae divinae. Hoc enim sentire videtur Damascen. lib. 3. Orth. fid. cap. 4. & 6. cum de Deo loquens dicit substantiam significare speciem quandam communem, hypostases vero sive personas esse individua numero non natura differentia, communi substantiae tanquam speciei subjecta; quomodo particulares homines humanae speciei subjiciuntur. Sed citra dubitationem respondendum est nec hunc unitatis modum tribus personis respectu Dei competere, quemadmodum rectissime docet S. Augustinus lib. 7. de Trinit. c. 6. Quae res ex eo manif.ste probatur, quia tres personae humanae non dicuntur unus homo, nisi improprie & secundum operationem intellectus duntaxat, propriissime vero dicuntur tres homines. Tres autem personae divinae propriissime dicuntur & sunt unus Deus, tres autem Dii dici nullo modo possunt. Quare ut intelligamus quomodo tres personae sunt unum natura, transcendere oportet omnem modum quo plures res creatae unum natura dicuntur. Hae namque ita conveniunt in communi natura ut tamen unaquaeque earum suum habeat particulare esse distinctum a particulari esse alterius. Quod non ita est in divinis personis, quae ita distinguuntur proprietatibus personalibus, ut nihilominus omnes tres unum idemque, ut ita loquamur, individuum esse habeant. Cujus unitatis exemplum frustra n creatu ris quaeritur, cum modus ille unitatis non sit creaturis communicabilis.
Ad Damascenum autem quod attinet, ejus sententia diligentius expensa, ab hac veritate non discrepat. Mutuatus est enim ille voces dialecticas speciem & individuum, ad explicandum aliquatenus mysterium unitatis personarum in Deo. In quo quidem mysterio reperitur aliquid simile cum illa unitate logica; tametsi cum magna dissimilitudine conjunctum, ut jam ostendimus. Speciem ergo in divinis vocavit Damascenus essentiam tribus personis communem, ipsas vero personas individuorum nomine designavit, nimirum ratione praedicationis & subjectionis mutuae; quemadmodum bene declarat Magister. Quod autem catholice de hac re senserit Damascenus, clare doceri potest ex lib. 1. ejusdem operis c. 11. ubi cum initio capitis dixisset: Aliud est in re considerare. aliud ratione atque intelligentia, addit postea de Trinitate loquens: Nam istic commune & unum re consideratur, propter coaeternitatem & identitatem substantiae & operationis. Et rursum: Non dixi, inquit, similitudinem sed identitatem. Una est enim substantia, una bonitas, &c. Ex quibus verbis liquet Damascenum agnoscere unitatem divinae naturae in tribus personis, non tantum ratione, sed reipsa. Numero quoque differre easdem personas non absurde ab eodem S. Damasceno dictum est. Hoc enim sermone non aliud voluit significare, quam eas ita inter se proprietatibus esse distinctas, ut una non sit altera. Sed de hac re plura ad dist. 24.
On this page