Capitulum 4
Capitulum 4
Cur Deus non triplex sed trinus dicatur
DEus in tribus personis subsistens, non triplex sed trinus dicendus est. Triplicitas enim, quemadmodum ex Boetio lib. I. de arithmetica c. 24. tradit. S. Thom. 1. quaest. 31. art. 1. ad tertium, species quaedam est inaequalis proportionis, sicut alia similis formae vocabula. Unde triplex dicitur, quasi triplicatum, id est, quod triplo majus est eo cum quo comparatur, quod ab arithmeticis subtriplum vocatur. Quare cum neque tres personae simul, neque divina essentia sit aliquid majus personis singulis, nec omnino proportionem inaequalitatis respectu earum subeat, patet Deum respectu earumdem, triplicem dici non posse, quemadmodum bene ratiocinatur S. Augustinus l. 6. de Trinit. c. 7. & 8. verbis a Magistro adductis. Legmus quidem apud Chrysost. in hom. de Joan. Baptista tom. 3. quod in patre & filio & spiritu sancto est triplex & una divinitas. Verum ea hom. Chrysostomi non est, sed incerti authoris. Et ut locum benigne interpretemur, triplex ibi pro trino positum accipere debemus, sicut & apud Prudentium in hymno de cereo Paschali cum ait de Deo; Regnum continuat numine triplici. Nam idem Prudentius in hymno ante somnum expresse posuit nomen Trinitatis. Similiter interpretandum quod apud Isid. legitur lib. 1. etym. c. 4. in Deo unitatem esse singularem. Trinitatem vero multiplicem. Nihil aliud enim vult quam in Deo esse numerum seu pluralitatem personarum. Caeterum quo alio sensu Deus possit dici multiplex, exposuimus supra ad dist. 8.
Porro trinum numero singulari, profanis authoribus vix usitatum, consuetudine scholae Christiana significat aliquid habens tria supposita. Estque Deo proprium, si illud aliquid unum secundum rem intelligamus. Nulla est enim creatura quae secundum rem una cademque cum sit, in tribus suppositis subsistat, sed solicreaturarum authori id competit. Qui proinde trinus dicitur, quasi tres unus. Trinitas autem etsi secundum etymologiam vocabuli videatur significare unam essentiam trium personarum, ut Trinitas dicatur, quasi trium unitas, potius tamen sccundum proprietatem vocabuli, quam habet ex usu Ecclesiae, significat numerum personarum unius essentiae, eumque determinatum, nempe ternarium, ut Trinitas hoc significet determinate quod pluralitas indeterminate, quemadmodum docet S. Thom. loco jam allegato in corpore & ad primum argumentum. Unde non est consequens unamquamque personam esse Trinitatem, licet de unaquaque persona vere dicatur, quod sit unitas essentiae divinae, sicut est essentia divina. Non enim unaquaeque persona est numerus personarum, id est, ipsae tres personae, unius essentiae. Trinitatem autem Graeci Tειάδα nominant vocabulo etiam profanis authoribus usitato, apud quos in genere ternarium numerum seu ternionem significat, sed usu Ecclesiae jam inde ab initio, ad ternarium personarum in Deo significandum est appropriatum. Utitur eo in hac significatione Dionysius capit. 1. Eccl. Hierarch. dicens Triadem. Hierarchiae principium esse, &c. Nec laborandum ut in sacris literis hoc nomen monstretur, quod olim exegerunt Ariani. Sufficit enim rem hoc nomine monstratam ibi contineri, etiam cum numeri determinati expressione ut 1. Joan. 5. Tres sunt qui testimonium dant in caelo, &c. & hi tres unum sunt.
On this page