Capitulum 1
Capitulum 1
Tres personas potentia esse aequales
EX eo quod magnitudine, id est, simpliciter aequales sunt inter se tres personae divinae, Isicut ostensum est superiori distinctione, consequens est easdem potentia esse aequales, quia ut ibi dictum est magnitudo Dei omnem ejus perfectionem & praestantiam complectitur. Imo magnitudinis nomine interdum peculiariter potentia designatur. Unde est illud Augustini in epistola 3. quae est ad Volusianum, Deum non mole, sed virtute, id est, potentia magnum esse.
Nunc igitur praeter ea quae in genere de aequalitate personarum dicta sunt, adhibenda est specialis probatio de earum aequalitate secundum potentiam. Ubi primo notandum non recte dici potentiam personarum esse aequalem, sed eandem: Ipsas vero personas potentia, id est, secundum potentiam pares atque aequales esse dici oportere. Aequalitas enim, ut ad superiorem distinctionem indicavimus, sicut & similitudo, non est nisi inter res distinctas. Atqui potentia sicut & bonitas & caetera essentialia Dei attributa, sicut & ipsa deitas non distinguuntur in personis distinctis, sed sine distinctione unicuique personae conveniunt.
Imprimis ergo filium ejusdem esse cum patre potentiae docet ipse filius hac generali sententia Joan16. Omnia quae habet pater mea sunt. Ex quo statim consequens est omnipotentiam patris eandem esse & filii. Speciatim autem suam cum patre omnipotentiam significavit, cum ait Joan. 5. Pater meus modo operatur & ego operor, intellige, quicquid operatur pater. Ex his enim Christi verbis Judaei recta ratiocinatione colligebant, teste Evangelista, quod patrem suum diceret Deum, aequalem se faciens Deo. Quam collectionem corroborans Dominus iterum adjecit: Quaecunque pater fecerit, haec & filius similiter facit. Sed hanc scripturam eludere volentes Ariani, respon¬ debant non esse dictum, haec & filius aequaliter facit sed similiter. Quibus vicissim respondetur non esse dictum. His similia filius facit, sed haec ipsa, id est, eadem. Non potest autem fieri, ut eadem omnino filius faciat quae pater, nisi sit eadem potentia praeditus. Nam a potentia minore non possunt eadem omnia opera procedere, quae a majore. Quanto enim unaquaeque potentia major est, tanto plus potest: Si ergo non amplius potest potentia patris quam filii, non est utique major. Item si filius facit omnia quae Pater; ergo aut filius non est factus, aut quod absurdissimum & prorsus impossibile, factus est a seipso. Hoc fere modo S. Augustinus respondit Arianis scribens in hunc locum Joan. Addit autem Cyrillus in suo ejusdm loci commentario, his vocabulis, similiter, sicut, significari interdum perfectam similitudinem, id est, aequalitatem, quomodo de duobus pari honore dignis dicimus, hunc honorandum esse sicut illum, id est, non minus quam illum.
Huc accedit scriptura Sap. 7. ubi de sap. Dei dicitur: Cum sit una, omnia potest. Et Sap. 18. Omnipotens sermo tuus, &c. Item in Evang. passim a credentibus Christo tribuitur, quod omnia possit quaecunque voluerit. Praeter haec omnipotentiam filii probat Augustinus lib. 3. contra Maxim. eap. 7. hujusmodi ratione: Pater filium genuit non ex nihilo, neque ex aliqua materia, sed ex seipso. Si ergo se minorem minusque potentem genuit filium; igitur aut non potuit eum gignere potentia sibi aequalem, & infirmus est; aut noluit, & invidus est. Infirmus quidem, quia imbecillitatis est non posse filium gignere sibi aequalem secundum quamcunque perfectionem: Invidus autem quia invidia laborare convincitur, qui cum possit, non vult alteri communicare, quod ei lege naturae debetur, eóque magis, si a patre debeatur filio, in quo maxime apparere debet benignitas patris.
Similis huic est ratio, quam eodem lib. sanct. Augustinus indicat cap. 15. & 18. ex natura gignentium sumptam. Insitum enim est hoc naturaliter omni homini ut filium gignere cupiat, sibi in omnibus, quae perfectionis sunt, quam maxime similem; imo se etiam perfectiorem, idque statim si fieri posset. Quod quo minus praestet, ex impotentia & imperfectione gignentis provenit. Cum igitur omnis impotentia & imperfectio a Deo patre quam longissime fit removenda, fit consequens eum ab aeterno talem genuisse filium, qui nec ex parte potentiae, nec cujuscunque alterius perfectionis quicquam minus haberet quam pater.
Valent istae ab Aug. productae rationes contra Maxqui jam concesserat patrem natura & ex seipso genuisse filium. Caeterum contra alios Arianos qui filium nega verunt ex substantia patris genitum, & natura filium esse, non perinde sunt efficaces. Non enim oportet Deum vel infirmum esse vel invidum, si creaturam non faciat aequalem, cum praestantiae creaturae, nulla lege vel aequitate debeatur, scilicet ut aequetur suo creatori. Quod ne fieri quidem ullo modo potest. Porro quae de filii aequalitate cum patre secundum potentiam dicta sunt, eadem de Spiritu sancto sunt intelligenda, de quo peculariter Sap. I. scriptum est, quod continet omnia, nimirum virtute & potentia sua & Sap. 7. quod omnem habeat virtutem. De tribus autem personis clara est Ecclesiae confessio in symb. Athan. "Omnipotens pater, omnipotens filius, omnipotens Spiritus sanctus, & tamen non tres omnipotentes, sed unus omnipotens". Et in magno conc. Lat. c. 1. ubi tres personae praedicantur omipotentes. Denique quaecunque probant filium & spiritum sanctum esse unum verum Deum patri consubstantialem, de qua re supra ad dist. 9. & 10. eadem certissime ostendunt eos patritam quoad potentiam, quam quoad caeteras omnes perlectiones esse coaequales.
On this page