Capitulum 2
Capitulum 2
Ad objectiones responsio
COntra aequalitatem filii cum patre secundum potentiam, objicit apud S. Augustinum Maximinus Arianus hujusmodi argumenta.
Secundum. Pater genuit filium; ipse a nullo genitus: igitur hoc ipso major & potentior est filioLeguntur haec apud sanctum Augustinum libro tertio contra Maxim. cap. 12. & 18. Videturautem utrumque confirmari hoc axiomate: Propter quod unumquodque illud magis. Verum sanctus Augustinus utrumque argumentum retorquet in ad versarium. Si enim filius potentiam accepit a patre, certe eandem accepit quam habet pater, quia & eandem essentiam ut fatebatur Maximinus. Est ergo filius patri secundum potentiam aequalis. Item si pater genuit filium, genuit autem sibi aequalem, sicut postulat ratio divinae generationis, non ergo secundum potentiam major est pater filio.
Neque obstat quod filius a patre, pater autem a nemine naturam habeat & potentiam. Nam ut ibi¬ dem c. 18. subjungit S. Augustinus, originis quaestio est, quis de quo sit, aequalitatis autem qualis aut quantus sit, quasi dicat: Per ea quae Maximinus objicit solum docetur filio originem esse ex patre, non autem filium minorem esse patre. Nec argumento suffragatur dictum axioma. Illud enim de forma majus minusve suscipiente, deque ea quae saltem numero diversa est in iis quae inter se comparantur, accipi debet. Cujusmodi non est potentia divina.
Tertium argumentum: Pater potuit gignere filium, quod filius non potest, plus ergo potest pater quam filius. Respondet S. Augustinus in fine c. 12. ejusdem libri his verbis: Filium genuit patris natura, non fecit. Id est, potentia in Deo non dicitur respectu generationis aut processionis quae est ad intra, sed respectu operationum ad extra. Quod & Fulgentius c. 3. de fide ad Petrum significavit, dicens in eo Trinitatis esse omnipotentiam, quod omnem creaturam visibilem & invisibilem, id est, corpoream & incorpoream fecerit. Hoc est, omnipotentiam Dei respicere creaturas, quae sunt extra Dei substantiam, non actus processionales, qui Dei substantiam non egrediuntur. Sed hujus argumenti plenior explicatio petatur ex iis quae dicta sunt ad dist. 7. hujus libri, ubi disputatum fuit an potentia gignendi filio competat, nec non ex iis quae infra ad dist 42. dicentur de Dei omnipotentia.
Quarto objiciet aliquis: patrem videri filio potentiorem ex eo quia potentia patri appropriatur. Sed facilis responsio est alia esse propria, alia appropriata. Nam appropriata revera sunt communia, quemadmodum patebit ex iis quae dicenda sunt ad dist. 31. Et si hoc argumentum procederet, sequeretur filium esse patre sapientiorem, cum approprietur sapientia filio. Sequeretur etiam spiritum sanctum esse meliorem patre & filio, per eandem rationem.
Postremo potest objici quod Dominus dicit Joan. 5. Ego veni in nomine patris mei, & non accipitis me. Si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. Nomen autem virtutem significat; igitur virtus filii non est virtus patris; quia alioqui venisset filius in nomine suo. Respondetur, si nomen ibi virtutem significat, Christum non venisse in nomine suo tantum, sed in eo quod a patre se habere fatetur: Veruntamen phrasis illa venire in nomine alicujus, videtur hoc tantum significare, quod quis veniat missus ab aliquo. Et ita filius venit in mundum tantum in nomine patris, id est, tantum missus a patre.
On this page