Capitulum 3
Capitulum 3
Inseparabilia ee Trinitatis opera
HIs oportune adjiciendum, ita potentiam tribus personis esse communem, ut inseparabilia sint opera quaecunque ab illa procedunt, id est, quaecun que Deus ad extra operatur. Imo fieri omnino non posse, ut una persona operetur aliquid sine alia vel aliis duabus. Est enim ridicula & Catholicae fidei plane contraria Manichaeorum fabula, qua singulis personis certas sedes assignabant, & virtutes suas exercere sinvulas in diversis elementis aut creaturis asserebant. Probatur autem Catholica doctrina hac certissima ratione. In Deo non est aliud esse, aliud posse, aliud velle & operari, sed haec omnia sunt unum & idem, juxta illud quod dici solet: In divinis omnia esse unum, ubi non obviat relationis oppositio. Sicut ergo trium personarum una est atque indivisa essentia, ita est una potentia; & per consequens una voluntas & operatio. Unde quaecunque sunt operationes unius personae, sunt & aliarum, & quaecunque opera ab una persona producuntur, necessario producuntur etiam a reliquis duabus, idque „non diversa, sed una & indivisa operatione. Atque haec Augustini probatio est lib. contra serm. Arianorum cap. 15. dicentis: Non potest operatio esse divisa, ubi non solum aequalis est verum etiam indiscreta natura. Probatur etiam peculiariter ex unitate potentiae. Si enim trium personarum una est & eadem potentia, necesse est omnes operationes ab illa procedentes tribus personis esse communes. Idem ostendunt scripturae. Nam creationem mundi & partium ejus modo patri, modo filio, modo spiritui sancto legimus in scripturis attributam, ut Ps. 32. Verbo Domini caeli firmati sunt & spirituoris ejus omnis virtus eorum, &c. Unde & filius Joan. 5. Se cum patre omnia operari testatur dicens: Pater meus usque modo operatur & ego operor. Et iterum: Quaecunque pater facit, haec & filius similiter facit. Et Prov. 8. Cum eo eram cuncta componens. Ac rursum Joan. 1. Omnia per ipsum facta sunt, & sine ipso factum est nihil, id est, pater nihil fecit sine filio. Facit autem idem filius opera sua in spiritu sancto, sicut ipse dicit Matth. 10. Si ego in spiritu Dei ejicio daemones, &c. Sic & sanctificatio nostra tum alibi, tum apertissime Matth. ult. toti tribuitur Trinitati, dum jubentur Apostoli baptizare credentes in nomine patris, & filii, & spiritus sancti. Denique nullum in scripturis opus legimus attributum uni ex tribus personis, quod ab alia vel aliis removeatur, ac non potius interdum aliis attributum legatur; sed ita ut filius sicut esse, ita & operariaccipiat a patre; quemadmodum ipse testatur. Joan. 5. Non potest filius a se facere quicquam, nisi quod viderit patrem facientem. Similiter & spiritus sanctus sicut esse, ita & operari accipit a patre & filio. Non enim loquitur a semetipso, sed quaecunque audit loquitur. Joan. 16. ut sicut a patre est principium essendi, ita ab eodem sit principium operandi
Hanc porro communionem atque inseparabilitatem operationum patris, contra haereticos ac potissimum Arianos, qui filium voluntate, ac proinde operatione posse dissidere a patre docebant, constanter patres tradiderunt. Unde est illa imprimis Hilarii sententia lib. 7. de trinit. In divinis personis nihil esse diyersum, nihil alienum, nihil separabile. Quod ipsum multis locis docet S. Augustinus ut epistol. 99. ad Evodium ubi sic ait: Quid facit filius sine spiritu sancto vel sine patre, cum inseparabilia sint omnia opera Trinitatis? Item l. 1. de trinit. cap. 4. & 5. lib. contra sermonem Arianorum capite decimosexto, tract. 20. in Joan. serm. 11. de Verbis Domini c. 15. & 16. & serm. 63. per plura capita, Ench. 38. & lib. de vera Religione cap. 7. Tradit eandem doctrinam sancti Augustini titulo liber de trinitate & unitate Dei c. 7. & sequentibus tom. 4. In eandem & caeteri Patres sine dubitatione consentiunt.
On this page