Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Respondetur ad objectiones

§. 4. Respondetur ad objectiones.

ADversus superiorem doctrinam quaedam solent objici.

Primum est ex mysterio incarnationis filii Dei, sive assumptione humanae naturae. Solus enim filius incarnatus est, solus humanamnaturam assumpsit, solus in carne locutus est, ambulavit, manducavit, bibit, solus passus & mortuus est, solus denique resurrexit & in caelos ascendit, quemadmodum contra. Patripassianos, jam olim Catholica fide traditum est. Haec autem omnia constat opera quaedam esse ad extra.

Secundo: Solus pater voce caelitus delapsa super Christum dixit: Hic est filius meus dilectus, &c.

Tertio: Solus spiritus sanctus super Christum descendit in specie columbae, & super Apostolos in linguis igneis.

Quarto: Joan. 8. Christus ait: Ego non quaero gloriam meam; est qui quaerat & judicet, scilicet pater. Ergo non idem quaerebat filius quod pater; & proinde nec idem ambo volebant: quia qui quaerit vult & desiderat. Quinto. Heb. 5. Nec quispiam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tanquam Aaron: Sic & Christus non semetipsum clarificavit ut Pontifex fieret; sed qui locutus est ad eum filius meus es tu. Non ergo Christus suam clarificationem operatus est.

Sexto: Filius & spiritus sanctus pro nobis interpellant & postulant, Rom. 8. quod de patre dici non potest. Item pro nobis offert filius, offert & spiritus sanctus, ut docet Joan. Gerson in tract. super Magist. Hoc autem de patre nemo Catholicus dixerit.

Septimo: Aug. serm. 63. de verbis Domini c. 2. "Audeo, inquit, dicere quasi separabilem Trinitatem, cum Jesus venit ad fluvium, columba descendit de caelo ad terram. Vox ipsa patris, nec de terra, nec de aqua sonuit sed de caelo. Tria haec quasi separanturlocis, separantur officiis, separantur operibus."

Ad haec respondemus. Et ad primum quidem. Quamvis solus filius incarnatus fuerit atque humanam naturam assumpserit, eam tamen incarnationem sive humanae naturae assumptionem tota Trinitas est operata, sicut & caetera quaecunque Christus vel egit, vel passus est in carne, nec non ipsam ejus resurrectionem & ascensionem in caelum. Aliud enim est incarnari, humanam naturam assumere, loqui, ambulare, manducare, bibere, pati, mori, resurgere, ascendere, aliud haec omnia vel singula operari. Nam quaedam horum significant nudam passionem, ut pati, mori; Quaedam terminationem, ut hoc verbum incarnari. Alia significant actionem quidem, sed terminatam vel inhaerentem ei qui agere dicitur. Aslumere enim naturam humanam est opus incarnationis producere ad se terminandum; quod competit soli filio; quemadmodum plenius explicandum est ad dist. 1. lib. 3. Similiter loqui dicitur qui locutionem in se producit, ambulare, qui ambulationem in se producit, & ita de aliis. Igitur de solo filio haec dicuntur, non quia solus illa operatur; sed quia solus illa in seipso recipit, nimirum secundum naturam humanam

Ad secundum respondetur, solum patrem ea verba dixisse, non quia solus sonum illum verborum in aere formaverit; fuit enim & hoc opus, ut caetera, toti Trinitati commune; sed quia verba in solius patris persona prolata sunt, ut qui solus filium habebat Jesum Christum quem verba illa monstrabant. Solus, inquit, dixit, quia res significata ad solam pertinebat patris personam, ut si dixisset, Ego sum pater.

Ad tertium quoque respondetur solum spiritum sanctum in specie columbae & in linguis igneis apparuisse, quia solam spiritus sancti personam res illae visibiles significabant, quas tamen una indivisa o peratione tres personae produxerunt. Horum trium argumentorum pleniorem tractationem, vide apud S. Augustinum serm. 11. & 63. de verbis Domini, Ench. 38. lib. 1. de trinit. cap. 4. & 5. & contra sermonem Arianorum cap. 15.

Ad quartum. Aut loquitur Christus de se secundum hominem, quia non venerat glorificari, sed pati. Aut idem ipse ut Deus non originaliter quaerebat gloriam suam; sed pater, a quo omnia acceperat.

Ad quintum similis est responsio. Christus enim non semetipsum clarificavit ut homo, sed ut Deus. Divinitas enim humanitati contulit dignitatem sum mi sacerdotii. Et tamen ut Deus hoc ipsum ut faceret, accepit a patre.

Ad sextum. Pater neque interpellat, neque postulat, neque offert, non quia has actiones non operatur, sed quia in illis ita expressis continetur aliquid alienum a patre, nempe ab alio accipere quod petitur. Solus quippe pater ita praestat postulata, ut ipsum praestare non ab alio accipiat.

Ad postremum. Augustinus clare seipsum explicat & expresse contrarium eo loco docet. Dicit ergo tri¬ nitatem quasi separabilem, quia opera quae ibi commemorat, quasi separantur. Quamvis enim omnia ab omnibus personis fiant, non tamen ad omnes personas pertinent, juxta ea quae pro solutione argumentorum primi, secundi, & tertii dicta sunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4