Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Quomodo vox exclusiva, solus, Dec tribuatur

IN DISTINCTIONEM VICESIMAMPRIMAM. §. 1. Quomodo vox exclusiva, solus, Dec tribuatur.

CUM dixerit S. Augustinus lib. 6. de trinit. cap. 7. & 8. tantum esse patrem solum, vel! filium solum, vel spiritum sanctum solum, quanta est tota Trinitas, merito quaeritur, quomodo vox ista, solus, quae solitudinem significare videtur, recte Deo ac divinis personis tribuatur, atque omnino, quomodo illa in divinis usurpetur. Ad quod respondentes dicimus, ejus vocabuli varium esse usum in vulgato sermone. Aliquando enim solitarium significat, ita ut excludat consortium rerum ejusdem naturae vel speciei; quomodo de Adam dictum est, Genes. 2. Non est bonum hominem esse solum. Hoc sensu nec Deus, nec ulla in divinis persona, sola est, cum sit ibi foelicissima trium personarum, in una natura perfectissime convenientium, societas. Hoc modo filius Dei, Joan. 8. ait: Solus non sum, sed ego & qui misit me pater. Et 16. Non sum solus, quia pater mecum est. Nam quod ibidem dicit: Relinquetis me solum, intellige, quantum in vobis erit. Ita sanctus Augustinus lib. 6. de trinit. cap. 7. docet Deum non esse solum, tametsi sit solus Deus. Solus enim esse negatur non tantum quia est cum spiritibus ) & animabus sanctis, ut ibi dicit sanctus Augustinus, fuit enim sine illis ante mundum conditum; sed praecipue propter beatissimum consortium trium personarum. Quocirca neque ipsa Trinitas sola, id est, solitaria dici potest, cum ea in se complectatur illud trium personarum consortium. Quod nimirum indicatum est verbis illis Genes. 1. Faciamus hominem ad imaginem & similitudinem nostram. Hac enim scriptura ad hoc ipsum probandum, usus est Hilarius lib. 4. de trinit. Fere autem dicto modo accipitur dictio, solus, quando prorsus solitarie ponitur ex parte attributi in enunciatione, velut cum dicimus Deus est solus, Joannes est solus. Quod si ex parte attributi aliam partem adjunctam habeat, non solitudinem significabit; sed removebit ab attributo rem omnem a subjecto diversam. Et hoc pacto verissime dicitur unus Deus, esse solus Deus, quemadmodum loco modo citato testatur Augustinus. Unde ipse Dominus, Deut. 32. Videte, inquit, quod eg¬o sim solus, subaudi Deus. Sic enim exponit verbis sequentibus, Et non sit alius Deus praeter me. Ita dictum est ab Apostolo 1. Timoth. 1. Soli Deo honor. & gloria, id est, ei qui est solus Deus.

Porro si subjecto propositionis eadem vox adjungatur, longe manifestius significabit remotionem praedicati ab omni eo quod a subjecto diversum est. Sic Deo dicitur Job. 13. Nonne tu qui solus es? Quo significatur Deum solum esse, nimirum illo excellentissimo modo, quo id esse dicitur, quod esse suum a nullo alio accepit. Ita 1. Timot. 1. solus Deus dicitur immortalis, id est, natura sua aeternus atque immutabilis. Et c. 6. Solus Deus potens, & Rom. 16. Solus sapiens. Sic & Deut. 32. scriptum est: Dominus solus dux ejus fuit. His, inquam, & hujusmodi sententiis significat scriptura talium propositionum attributa sic competere Deo, ut nulli rei a Deo diversae conveniant. De hoc locutionis modo in divinis videre est S. August. lib. I. de trinit. cap. 6. & lib. 3. contra Maxim. cap. 9. & quatuor sequentibus, & S. Thom. 1. quaest. 31. art. 3.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1