Capitulum 2
Capitulum 2
Quomodo dictiones exclusivae personis divinis tribuantur
PLus difficultatis adferunt exclusivae dictiones, si personis divinis adjunctae fuerint. Quae res tamen ita breviter expediri posse videtur.
Si dictio exclusiva adjuncta fuerit personae ex parte subjecti, eique praedicatum tribuatur personale, nullam habet dubitationem talis propositio. Verissime enim dicitur: Solus pater est pater, solus pater gignit, solus filius gignitur, solus spiritus sanctus a patre filioque procedit. Sic in symbolo S. Athanasii filius ex patre solo, id est, solus pater genuit filium. Hujus igitur generis propositionibus significatur, praedicatum non modo removeri ab eo quod natura distinctum est a subjecto, verum etiam ab eo quod sola distinguitur suppositi ratione. Si vero praedicatum sit absolutum, juxta proprietatem quidem sermonis falsa videbitur propositio; verbi grat ia, solus pater est Deus, cum etiam filius qui alius est a patre, sit Deus. Ea namque vis esse videtur exclusivae dictionis, ut removeat omne id, de quo vox affecta affirmari non potest, nisi forte circumstantia sermonis aliud postulet, velut, si dicam, solus Petrus est in domo, non excludo canem vel supellectilem, sed alios homines. Hoc modo saepe veteres in scriptis suis loquuntur, ut quando negant solum patrem esse Deum, aut omnipotentem, aut aeternum contra Arianos scribentes, qui haec attributa filio & spiritui sancto detrahebant. Manifestius autem patet hujusmodi propositionum falsitas, quando fit expressa comparatio personarum inter se, velut si dicat quispiam: Solus pater creat, solus filius salvat, solus spiritus sanctus sanctificat. Ibi namque ita cum exclusione singula tribuuntur singulis, ut ab aliis videantur removeri. At vero si modum loquendi in scripturis usitatum sequamur, vere reperientur interdum etiam hujus generis propositiones, id est, in quibus praedicatum absolutum personae tribuitur signo exclusivo affectae. Sic enim solus pater dicitur esse Deus verus, in his verbis Joan. 17. Ut cognoscant te solum Deum verum. Sic & Matth. II. dicitur: Nemo novit filium nis pater, neque patrem quis novit nisi filius, id est, solus pater novit filium, & solus filius novit patrem, & Apoc. 19. de filio: Habens nomen scriptum quod nemo novit nisi ipse, id est, quod solus filius novit. Et 1. Cor. 2. Quae Dei sunt nemo cognovit nisi spiritus Dei, id est solus spiritus Dei novit, & apertius Eccl. 24. dicit Sapientia Dei: Gyrum caeli circuivi sola. Sic Ecclesia canit in missa, sermone ad filium converso: Tu solus sanctus, Tu solus Dominus, Tu solus altissimus. Nam quod sequitur, Cum sancto Spiritu, &c. hunc sensum habere videtur. Qui cum sancto spiritu vivis & regnas in gloria Dei patris. Sic in officio divino de Martyribus Joanne & Paulo: Nobis alius non est Dominus, nisi Jesus Chr. & in Martyrologio Romano pridie Kal. Sept. de S. Aristide. Quod Chr. Jesus solus esset Deus loculentissime peroravit. Imo sic loquitur Judas Apostolus dicens quosdam solum dominatorem & Dominum nostrum Jesum Christum negare, id est, eum qui solus est dominator, ac Dominus noster; tametsi Graeca paulo aliter, scilicet solum dominatorem, Deum & Dominum, &c. In his igitur & similibus sententiis, exclusiva dictio non excludit omne illud de quo subjectum vere affirmari non potest; sed res a subjecto diversas, id est, omnia ea quae secundum essentiam non sunt unum & idem cum eo cui signum exclusionis adjunctum est. Verbi causa, si dicat aliquis se credere in Deum patrem, qui solus mundum creavit, non continuo filium & spiritum sanctum excludit, sed excludere censetur tantummodo ea omnia quae non sunt id quod pater, id est, quae non sunt una eademque res cum patre. Cum ergo filius & spiritus sanctus sint unum & idem cum patre, non oportet eos hoc loquendi modo exclusos videri ab opere creationis, sed solas creaturas.
On this page