Capitulum 1
Capitulum 1
Quaedam observationes circa nomina Deo attributa
CIRCA diversitatem nominum, quibus utimur loquentes de Deo, priusquam ea diviAdendo explicemus, praemittenda sunt quaedam scitu necessaria. Quorum hoc primum est: Nullum esse nomen quod Dei naturam nobis perfecte repraesentet; tametsi alia aliis aut propius ad eam repraesentandam accedant, aut ab ea minus longe recedant, ut intelligi potest ex dictis ad distinctionem octavam, ubi quaerebatur, quod sit nomen Deo maxime proprium. Ratio autem est, quia unaquaeque res ut intelligitur, ita nominatur. Nomina enim rebus imposita sunt ad significandas proprias earum naturas, quae definitionibus explicantur. Cum ergo Dei natura capacitatem intellectus humani in infinitum excedat, consequens est eandem naturam, respectu nostri, proprio nomine explicari non posse. Atque hoc est quod Sanctus Dionysius Areopagita lib. de divin. nominib. c. 1. dicit de Deo neque nomen extare, neque opinionem haberi, id est, conceptum proprium & adaequatum de Deo formari non posse; quia videlicet omnis intellectus creatus, cum finitus sit, infinitam illam naturam, sicut est, assequi cogitando non valet.
Secundum: Ad Dei naturam sermone declarandam, multis ac variis nominibus utendum esse. Cum enim in Deo sint omnes omnium rerum perfectiones, modo perfectissimo, necesse est, ut vel pluribus nominibus illa divinae naturae excellentia nobis significetur atque innotescat, quam singula repraesentare minus queunt.
Tertium: Non res multas, sed rem prorsus unam & eandem, omni illa nominum varietate quae Deo tribuuntur, significari.
Quartum: Licet rem unam, eamque simplicissimam multa Dei nomina significent, non tamen calynonyma esse, sed diversis notionibus, seu propriis conceptibus, rem unam & eandem significare.
Postremum: Eam notionum divarsitatem, quae diversis Dei nominibus respondet, nullam involvere falsitatem, propterea quod nihil vetet rem in se unam, varie apprehendi, prout varias in se perfectio nes includit. Unde licet in Deo, verbi gratia, non aliud sit potentia, aliud sapientia, aliud bonitas, aliter tamen atque aliter mente concipimus divinam naturam, ut diversis illis nominibus exprimitur.
On this page