Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Multiplex divisio nominum divinorum

§. 2. Multiplex divisio nominum divinorum.

VArietas nominum quae Deo tribuuntur, divisionibus aliquot explicanda est, quarum prima sit ista.

Nominum divinorum alia affirmativa, seu positiva sunt, quibus videlicet aliquid positivum primo significatur. Cujusmodi sunt Deus, bonus, aeternus, pater, filius. Alia negativa, id est, quae negationem alicujus imperfecti significantia, consequenter inge runt cogitationi nostrae perfectionem oppositam, ut incorporeus, infinitus, immortalis.

Secunda divisio: Nominum divinorum quaedam proprie, quaedam figurate ac per translationem Deo tribuuntur. Prioris generis sunt Deus, justus, sapiens: Posterioris, zelotes, leo, petra. Quo pertinent etiam ea vocabula, quae a partibus ac membris humanis, ad significandas certas Dei proprietates translata sunt. Cujus generis sunt anima, os, oculi, brachia, manus. Quorum omnium rationem ac significationem in Deolate exponit sanctus Joannes Damascenus lib. 1. de fide cap. 4. De quibus etiam tractatus exstat inter opera sancti Hieronymi, titulo de membris Dei; tametsi quod ad authorem attinet, pseudepigraphus sit. Dicimus autem quaedam nomina Deo proprie tribui, non quod proprio & adaequato conceptu, Dei naturam nobis repraesentent. Hoc enim, ut jam diximus, fieri non potest. Qua ratione & sanctus Augustinus negavit proprie aliquid de Deo ore hominis enunciari posse libro quinto de Trinitate cap. 10. sed quia simpliciter ac citra tropum Deo tribuuntur, cujusmodi fere sunt quae imperfecte creaturis, perfectissime Deo conveniunt, velut ista, bonus, justus, sapiens, potens; quae quodam sensu soli Deo competere scripturae docent.

Tertia. Nominum divinorum alia sunt absoluta; alia relativa. Absoluta quidem quorum significatio non consistit in relatione ad aliud, sed ut S. August. ait lib. 5. de Trinitate, cap. 8. ejusmodi sunt, ut ad se dicantur. Quae proinde substantialiter Deo tribuuntur, ut Deus, magnus, potens. Relativa vero, quae respectum designant ad aliud, sive illud sit persona divina, sive creatura, ut pater: filius, gubernator, creator. De hac divisione dictum etiam est ad distinctionem quartam.

Quarta. Relativorum nominum, alia uni personae sunt propria, ut pater, filius; Alia duabus tantum conveniunt, ut spirans patri & filio, procedens, missus, filio & Spiritui sancto; Alia tribus communia, ut creator, Dominus.

Quinta. Nominum Dei quaedam ab aeterno Deo conveniunt, quaedam ex tempore. Prioris generis sunt Deus, pater omnipotens: Posterioris, creator, Dominus, refugium.

Sexta. De qua etiam dictum est ad distinctionem 4. Nominum divinorum alia concreta sunt, alia abstracta. Inter haec autem, praeter discrimen eo loco traditum, hoc etiam interest; quod abstracta divinae naturae simplicitatem commendant, concreta vero personalem subsistentiam expressius insinuant. Porro quatenus concreta pluraliter enunciata personis divinis attribui possint, petendum ex iis quae partim ad dist. 4. partim ad 9. a nobis dicta sunt.

Denique unum nomen est absolutae significationis, quod de Deo quidem dicitur seorsum, non tamen seorsum de ulla trium personarum, sed simul & collective de omnibus, nempe Trinitas, ut patet. Quid autem significetur nomine personae, statim dicetur.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2