Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Quid nomine personae significetur

IN DISTINCTIONEM VICESIMAMTERTIAM. §. 1. Quid nomine personae significetur.

PERSONAE vocabulum id habet peculiare, quod cum caetera quae Deo tribuuntur, vel possint vel debeant in numero singulari dici de pluribus personis simul sumptis, hoc solum tale sit, ut pluribus simul personis nunquam singulari numero tribui possit, sed plurali tantum. Neque enim fas est dicere, patrem & filium & Spiritum sanctum esse unam personam, sicut unum Deum, unum Dominum, unum aeternum sed tres personas. Cujus ratio ut intelligatur explicandum, quid nomina personae significetur. Nam hoc nomine in divinis etiam ante Arianorum exortam haeresim atque ab ipsis pene incunabulis suis usa est Ecclesia Christi. Sic enim legimus apud Tertull. lib. adversus Praxeam cap. 26. Nam non semel, sed ter ad singula nomina, in personas singulas tingimur. Personam itaque definit Boetius in libro de duabus naturis, & una persona Christi, contra Eutychen & Nestorium scripto, esse rationalis naturae individuam substantiam. Richardus autem Victorinus lib. 4. de Trinit. cap. 18. & 23. dicit eam esse, intellectualis naturae incommunicabilem existentiam. Nonnullam etiam definitionis speciem habet quod sanctus Ambrosius lib. 5. de fide ad Gratianum cap. 2. personam humanam vocat hominem specialem, id est, individuum.

In definitione Boetii, quam fere scholae retinent substantiam intelligere oportet, rem aliquam per se subsistentem, eamque completam. Nam accidentibus personae nomen non convenit, nec formis substantialibus, ne quidem animae separatae; quemadmodum ad distinctionem quintam lib. 3. Theolog. docent, Magistro licet dissentiente. Individuam autem substantiam intellige, quae ut sua definitione clarius explicat Richardus, incommunicabilis est, id est, quae pluribus realiter distinctis communicari nequeat, sed ipsa a quolibet alio sit incommunicabili proprietate distincta. Hinc igitur consequens est divinam essentiam, sub propria ratione essentiae consideratam, non esse personam. Quamvis enim in Deo essentia revera persona sit, alia tamen essentiae, alia personae ratio est. Et essentia quidem, ut talis, reipsa communicabilis est, persona autem incommunicabilis. Ac rursum tametsi essentia divina quodam sensu individua dici possit, recteque dicatur, quia nimirum neque genus est, neque species, sed res una numero, & ut ita dicamus, singularis; sic enim sanctus Thomas loquimur 1. quaest. 13. art. 11. juxta datam tamen personae definitionem, individua dici non potest, quia non est incommunicabilis. Communicatur enim tribus personis. Quod additur in definitione, naturae rationalis, personam tanquam quiddam specialius a supposito distinguit. Est enim suppositum individua substantia cujuscunque naturae, ut hic equus, hic lapis. Personae autem vocabulum, non nisi substantiae rationali, id est, intellectuali, ut Richardi definitio habet, usu latine loquentium tribuitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1