Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Utrum persona essentiam an relationem significet

§. 2. Utrum persona essentiam an relationem significet?

QUaesitum est jam olim, utrum hoc vocabulum, persona, secundum substantiam, an relative de Deo dicatur. Magister ex S. August. docet secundum substantiam dici. Scribit enim S. August. lib. 7. de Trinitate, cap. 6. cum dicimus personam patris non aliud dici, quam substantiam patris. Idque probat quia pater ad se persona dicitur, non ad filium vel Spiritum sanctum.

Jam vero ulterius quaerenti, si persona secundum substantiam dicitur, & non aliud quam essentiam significat, quomodo ergo plurali numero dicatur, cum non similiter dicantur alia vocabula, quae sub stantiam significant, ut Deus, essentia; imo quare dicere non liceat patrem, & filium, & spiritum sanctum esse unam personam, sicut dicuntur unus Deus & una essentia; ita respondet, ut aliquando refugisse videatur hunc sermonem, pater, & filius, & Spiritus sanctus sunt tres personae, ut apparet eaquodam ejus tract. in Joan. Faciens enim adversarium interrogantem, quid tres dicantur, non aliud respondet quam se complere tres, dicendo patrem & filium & Spiritum sanctum. Alias vero ut sib. 5. de Trinitate, cap. 9. & lib. 7. cap. 4. & 6. significat Catholicos ne¬ cessitate quadam adductos, ne omnino tacerent. quaerentibus haereticis quid tres dicerent, quando patrem & filium, & Spiritum sanctum tres esse confitentur, huic significationi servasse personae vocabulum, seu verius, in eum usum parasse, ut cum substantia, simul proprietatem includeret. Hoc enim iis locis velle videtur Augustinus.

Sed huic Augustini responsioni potest objici. Si persona divina non aliud quam essentiam significat, etiamsi Catholici alio deflexerint ejus significatum, nimirum ad designandam proprietatem, non per hoc repelli Arianorum calumniam, quia illi insistentes propriae significationi vocis, tres personas quas Catholici faterentur, tres intelligerent essentias.

Proinde verior, eaque clarior & expeditior responsio videtur, si cum Sancto Thoma 1. quaest. 29. articul. 4. dicamus personam significare relationem per modum substantiae, id est, absolute & non relative ad aliud; vel quod fere in idem recidit essentiam non absolute, sed ut conjunctam habet proprietatem individualem atque incommunicabilem, quamvis eam proprietatem significet indistincte. Qua ratione fit ut in numero plurali, simul de pluribus affirmari possit. Cum enim dicimus patrem, & filium, & Spiritum sanctum esse tres personas, significamus eos esse tres ejusmodi res, quarum unaquaeque suis proprietatibus, a quacunque alia sit distincta. Nudam autem relationem hoc vocabulum non significat, quia ut recte a S. Augustino dictum est, Pater non dicitur persona ad atiud, quemadmodum nec filius nec Spiritus sanctus; sed significat aliquid per se subsistens, quatenus ab alio, proprietate quadam, quae in Deo aliud non est quam relatio, distinguitur. Unde vicissim patet ratio, quare vocabulum hoc pluribus simul, numero singulari tribui non possit, quia videlicet ejusmodi propositio significaret patrem, & filium, & Spiritum sanctum esse substantiam incommunicabili aliqua proprietate eandem atque indistinctam; quod falsum est, quia quicquid tribus personis tribuitur, id iisdem communicabile sit oportet. Rationes autem quibus doceatur personam & essentiam, non idem significare, cum responsione ad objectiones in contrarium videantur infra ad dist. 25.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2