Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

De Graecis vocabulis hypostasis et usiae, et Latinis respondentibus

§. 3. De Graecis vocabulis hypostasis & usiae, & Latinis respondentibus.

PErsonae respondet hypostasis apud Graecos. Sicut enim Latini tres personas confitentur in Deo, sic & Graeci tres hypostases; tametsi hoc discriminis est inter hypostasim & personam; quod hypostasis generaliter ad omnem individuam substantiam extendi possit, sicut apud Latinos suppositum, cum persona tantum de intellectuali substantia dicatur. Sciendum tamen non semper eundem fuisse hujus vocabuli usum apud authores GraecosScribit enim Hieronymus in epistola ad Damasum, cujus initium, Quoniam vetusto, totam saecularium literarum scholam, nihil aliud hypostasim, nisi usiam novisse: Usiam autem ibidem substantiam interpretatur. Et proinde sub hypostasis vocabulo, tanquam a viris Ecclesiasticis modo sic, modo aliter usurpato, venenum latere dicit; adeo ut tres in Deo hypostases confiteri non audeat (utpote calumniam trium substantiarum ex ea confessione veritus) nisi addita expositione, qua tria enypostata, id est, tres subsistentes personas intelligere se declaret. Praeteresmin Synodo Alexandrina sub Athanasio habita, constitutum fuit nihil opus esse vocabulis usiae & hypostasis, ubi de Deo sermo est, uti referunt Socrates libr. 3. hist. eccl. cap. 5. & Nicephorus lib. 10. cap. 15. Cujus decreti pro tempore haec ratio fuit, quia apud saeculares authores οὐεία non tam essentiam significabat quam substantiam, quae apud Aristotelem categoriarum prima est, in qua tamen divina essentia non continetur. Hypostasis quoque, si vocis etymon spectes & vocabulum latinum ex graeco exprimas non aliud quam substantiam sonat. Hinc etiam factum ut quemadmodum commemorat Theodoretus lib. 2. hist. ecc. cap. 8. Patres concilii Sardicensis (quod universale fuisse perhibent) definierint unam esse hypostasim patris & filii & spiritus sancti. Idipsum & in conc. Ro sub Damaso decretum fuisse testatur eodem libr. Theodoretus cap. 22. Exstatque simile decretum concilii cujusdam Anthiocheni apud Hilarium in lib. de Synodis. Certum est autem horum conciliorum patres hypostasis nomine οὐσίαν, sive substantiam intellexisse, quomodo Theodoretus, atque ipsimet sua decreta exponunt. Neque vero aliena videri debet haec illius vocis significatio, quandoquidem & Apostolus Hebraeor. 1. similiter eam accepit, filium Dei vocans characterem hypostasis, id est, (ut noster interpres vertit) figuram substantiae patris, tametsi Theophylactus hypostasim eo loco personam intellexit, authoritatem in ea re Gregorii Nysseni, quem allegat secutus.

Porro in hac altera significatione, qua nimirum hypostasis idem significet quod Latinis persona vel suppositum, usurparunt jam olim eam vocem Graeci patres, nihil dubitantes in Deo tres hypostases confiteri. Primus quidem Dionysius Areopagita de divinis nom. c. 1. Deinde Athan. in symbolo, Basilius ep43. ad fratrem suum Gregorium Nyssenum, disserens de differentia usiae & hypostasis. Gregorius Nazianzenus serm. 2. de Epiphania Domini. Epiphanius haeresi 78. Cyrillus lib. 1. in Joan. c. 2. Et Damasc. lib. I. de fide c. 9. & lib. 3. cap. 5. nec non libro de Logica c. 25. & 26. ubi utriusque significationis me minit. Denique eundem hujus vocabuli usum, synodus Alexandrina, de qua supra, non improbat; sicubi Catholicis res est cum Sabellianis personarum discrimen negantibus. Horum authoritatem posteriores Graeci ita sunt secuti, ut hypostasim in divinis non aliud intelligant, quam quod Latini personam vocant, maxime cum in promptu non esset aliud vocabulum, quo subsistentiam illam personalem, qua inter se distinguuntur pater, & filius, & spiritus fanctus, commode atque inoffense exprimerent, quemadmodum testatur Augustinus lib. 7. de Trinit. cap 4. & 6. Quamvis enim personam πρόσωτεν dicant, noluerunt tamen tria πρόσωπα dicere in Deo, ne quid simile sentire viderentur cum Antropomorphitis humanam effigiem & membra Deo tribuentibus, propterea quod eadem voce etiam facies seu vultus apud eos significetur, sitque absurdissimum tres facies sanctissimae Trinitati tanquam homini trivultio, attribuere. Quod vero ad οὐσίαν attinet, etsi Aristoteli in categoriis vox illa substantiam subsistentem significet, Christiani tamen scriptores de Deo disserentes, constanter eam usurparunt pro essentia, quam & proprie significat, si vocis etymologia spectetur. Unde in concilio Nicaeno ac deinde a tota ecclesia filius Dei praedicatur patri ὁμοούσιος, id est, coessentialis, quod usitatius Latini dicunt consubstantialitatem, quasi ejusdem sub stantiae, tametsi essentiae vocabulum huic significationi magis propriecongruit quam substantiae, quam diximus spectata vocis origine, idem quod hypostasim significare. Quo fit ut etiam apud Latinos patres, interdum legamus substantiam pro hypostasi seu persona positam. Sic enim Hilarius lib. 4. de Trin. tres substantias esse dixit patrem, & filium, & spiritum sanctum. Et in lib. de synodis ex supradicta sy nodo Antiochena tres in Deo substantias exponit, tres subsistentium personas. Sed hanc substantiae significationem apud Latinos minus fuisse receptam, arguit imprimis illud Hieronymi in epistola memo¬ rata ad Damasum: Et quis ore sacrilego tres substantias praedicabit? Augustinus etiam lib. 5. de trinit. cap. 9. & l. 7. cap. 4. & 6. scribit essentiam & sub stantiam Latinis idem significare, licet Graeca vocabula iis respondentia, usia & hypostasis, Graecis non idem significent, ubi de ineffabili trinitate illis sermo est. Itaque tempore Augustini, jam obtinuerat ut hypostasis apud Graecos personam non substantiam significaret. Si quando autem hypostasim Latini sua lingua vellent exprimere, ne quid offenderent, potius subsistentiam quam substantiam dicebant, ut videre est in expositione symboli ad Damasum, apud Hicronymum & alibi. Postremo nec illud praetereundum, quod Augustinus lib. 7. de trinit. cap. 1. latinum substantiae nomen abusive Deo tribuicenset, eo quod divina natura nulli substet accidenti. Nomen autem essentiae proprie Deo tribui, quia Deo maxime convenit esse, juxta illud: Ego sum qui sum, Hoc autem de substantia eatenus verum est, quatenus ad etymon vocis respiciatur, non autem quoad proprium vocis significatum, quod saepenumero ab etymo diversum esse constat.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3