Capitulum 4
Capitulum 4
Quomodo in Trinitate nec diversitas sit nec singularitas
QUi de Trinitate contra Arianos disseruerunt, ita docent esse in divinis personarum distinctionem, ut tamen diversitatem ibi nullam agnoscant. Et rursum, ita naturae unitatem confitentur, ut tamen ab ea removeri velint singularitatem. Ita loquuntur Hilarius, lib. 3. de Trinitate circa finem, lib. 4. circa medium, & lib. 7. circa finem. Ambrosius lib. 1. de fide ad Gratianum cap. 2. lib. 2. c. 2. & lib. 5. cap. 2. & Aug. lib. de Trin. cap. 4. A quibus non dislentit author quaest. veteris & novi cestamenti apud August. quaest. 122.
Intellexerunt autem diversitatis nomine non quamcunque & undecunque sumptam distinctionem, sed eam tantum, qua res secundum naturam, vel certe secundum aliquid absolutum distinguitur, quomodo diversus est homo ab equo, imo homo albus ab homine nigro. Singularitatem vero solitudinem interpretantur iidem patres quae videlicet consortium excludat. Item singularem intelligunt eum qui solus est, quemadmodum accipitur in versiculo Psalmi: Singularis sum ego donec transeam. Et quomodo dicitur de Christo homine, Marci 4. Cum esset singularis, interrogaverunt eum. Cum ergo in Deo, neque solitudo sit, sed beatissimum consortium trium personarum, neque rursus ea differentia qua competat uni natura vel proprietas absoluta, quae non alii, constat hoc sensu tam diversitatem contra Arianos, quam singularitatem contra Sabellianos, a sanctissima Trinitate removendam esse. Sicubi autem patres singularitatem in Deonominant, vel diversitatem (quomodo dixit Isidorus lib. 1. Etymol. cap. 4. unitatem esse in Deo singularem, Trinitatem vero multiplicem) quomodo & personas in Deo diversas esse alicubilegitur, ea commode sunt accipienda, ut, singulare sit, quod unum est & indivisum, diversum autem & multiplex, quod distinctum. Unde S. Thomas 1. quaest. 13. art. 11. non simpliciter sed cum cautela nomen singularitatis in divmis usurpavit dicens, Dei substantiam esse incommunicabilem, & ut sic liceat loqui, singularem. Verum de hoc vocabulo nonnihil quoque, quod ad rem praesentem pertineat, dictum est ad dist. 2. circa finem. Neque sane videtur negandum, quo minus hoc vocabulum secundum eam significationem, quam habet apud logicos, inoffense possit in divinis usurpari, cum satis appareat veteres usum ejus refugientes, ad aliam significationem, scilicet eam quam nunc exposuimus, respexisse.
On this page