Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Vnitas et numerus quomodo accipienda in divinis

IN DISTINCTIONEM VICESIMAMQUARTAM. §. 1. Vnitas & numerus quomodo accipienda in divinis.

CUM in divinis unitatem, dualitatem, trinitatem nominamus, dicentes unum esse Deum, unum patrem, unum filium, duos spirantes, duos procedentes, tres perfonas, tres creantes, tres sanctificantes; quaeri solet quomodo haec in Deo sint accipienda: Videtur enim Magister sentire, quod horum vocabulorum usus in divinis potius introductus sit ad removendum atque excludendum aliquid a simplicitate deitatis, quam ad aliquid ponendum. Verum absque dubitatione, respondendum est, proprie unitatem esse in Deo, imo & numerum his vocibus, duo, tres, dualitas, trinitas, significatum. Vere enim ac proprie unus est Deus, duo sunt pater & filius, tres sunt pater, & filius, & spiritus sanctus. Neque enim improprie locutus est Moyses quando dixit, Deut. 6. Audi Israel Dominus Deus noster, Deus unus est, aut Joannes Apostolus, quando dixit: tres sunt qui testimonium dant in caelo, &c. Sicut autem non ille numerus est in Deo intelligendus, quem in praedicamento quantitatis dialectici reponunt, eum videlicet qui nascitur ex divisione continui; ita nec unitas, quae hujus numeri principium est, nihilo magis, imo vero multo minus quam sapientia vel potentia quam Deo tribuimus, ea sit intelligenda, quae est praedicamenti qualitatis. Certum est enim Deo nihil horum competere, quae in praedicamentis collocantur, minime vero quicquam eorum quae quantitatis extensionem vel divisionem consequuntur: Sed nec ejusmodi vel unitas, vel numerus asscribendus est Deo, cujusmodi agnoscitur in creaturis spiritualibus atque incorporeis, quae quantitatis omnis expertes sunt. Quamvis enim hujus generis unitas sit quiddam transcendens nullam rei formam superaddens; sed rem ipsam significans, quatenus in se indivisa est, ratione tamen rei subjectae, naturam ejus designat ut limitatam, atque extra resalias positam. Qua ratione in hujusmodi rebus pluribus seu multiplicatis etiam numerus transcendens exoritur, secundum quem res una ab altera, natura, vel qualitatibus discreta intelligitur. Unitas autem Deo attributa, etsi sit instar unitatis transcendentis, quatenus nullam Deo formam superaddit, non tamen in Deo aliquid ut limitatum significat, sed supra rationem entis, solam addit multitudinis negationem, signincans videlicet ens indivisum, quemadmodum & numerus in Deo, plurium quidem inter se distinctionem realem significat, non ita tamen, ut ea plura, natura vel qualitatibus discreta intelligantur ac singula suis velut limitibus circumsepta.

Ex his igitur patet tam unitatem quam numerum in divinis non tantum removere quidpiam, sed revera aliquid ponere, videlicet ipsam rem iis vocibus significatam. Verum sicut sapientia etsi aliquid ponat in Deo, non tamen reipsa aliud est quam Dei essentia; ita de unitate ac numero sentiendum. Nam unitas in Deo non aliud est quam natura vel persona quae dicitur una. Et dualitas vel trinitas non aliud quam personae, quae duae vel tres dicuntur. Unde hac parte, unitas & numerus in divinis conveniunt cum unitate & numero transcendente in creaturis.

Porro quod Hilarius in lib. de synodis explicans formulam fidei in Sardicensi concilio editam, dicit divinam substantiam respuere numerum, id non ad personas sed naturam referendum esse, ipse Hilarius declarat, repetens verba, quibus illa Synodus anathematizat eos qui tres Deos esse dicerent. Ad eundem modum videntur intelligendi Ambrosius lib. 1. de fide ad Gra. c. 2. & lib. 3. de spiritu sancto cap. 14. Prudentius in Hamart. & Boetius lib. I. de trinit. cap. 3. cujus verba recitat Magister dist. 8. §. 1. tametsi alii de quantitate numerali eos locutos interpretentur, quasi tantummodo discontinuum & rerum corporearum more discretum; a divinis removere voluerint. Quamquam prior responsio magis esse videtur ex mente authorum.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1