Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Rationes quibus docetur personam et essentiam non idem significare

IN DISTINCTIONEM VICESIMAMQUINTAM. §. 1. Rationes quibus docetur personam & essentiam non idem significare.

PRAETER ea quae dicta sunt ad dist. 23. de signilicatione hujus vocabuli persona, quoniam

hac dist. Magister idem argumentum tractans, rursus suadere conatur personam idem significare quod essentiam, si numero singulari dicatur ( fatetur enim numero plurali, non naturam, sed subsistentias, sive hypostases designari) rationibus aliquot ostendendum ea voce, sive singulari, sive plurali numero fuerit expressa, non essentiam fignificari, sed id quod dudum a nobis definitione explicatum est.

Prima ratio: Si persona non aliud quam essentiam significat; ergo sicut una est essentia in Deo, ita erit una persona.

Secunda. Personae nomen in humanis usurpatum nunquam significat essentiam: Interrogatus enim, quid sit Paulus, inepte personam respondebit; igitur nec in divinis essentiam significat, cum hoc nomen, ut & caetera fere omnia, sint ejusdem secundum analogiam quandam significationis, in humanis & divinis usurpata, ut pater, filius, bonus, sapiens. Proinde etiam si quaeratur, quid sit pater, non apte, respondebitur persona, sed Deus, si quidem ea interrogatione patris essentiam in divinis investigare quis volet.

Tertia. Persona Latinis idem significat quod ὑπόστασις apud Graecos secundum eam significationem quae scriptoribus Ecclesiasticis usu frequentata est, de qua ad dist. 23. Atqui hoc modo constat πόστασν & οὐσίας esse diversae significationis, sicut ibi ostendimus, igitur & Latinis persona aliud significat quam essentia.

Quarta. In Christo aliud est persona, aliud essentia. Confitetur enim Ecclesia Catholica unicam in Christo personam, duas essentias, seu naturas; ergo persona, etiam singulari numero, non idem significat quod essentia.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1