Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Respondetur ad rationes in contrarium

§. 2. Respondetur ad rationes in contrarium.

COntra superiorem doctrinam primo objiciunt. Esse personam est commune tribus, quia & pater est persona, & filius est persona, & spiritus sanctus est persona, ubi persona semper idem significat. Atqui nihil praeter essentiam est commune tribus: Igitur essentiam persona significat. Sumpta est haec ratio ex Augustino lib. 7. de trin. cap. 4. ubi tamen non expresse docet personam significare idem quod essentiam, sed disputando ac dubitando magis quam definiendo eam ventilat quaestionem, ut videre est in verbis ejus a Magistro allatis dist. 23. Respondendum igitur nihil praeter essentiam esse tribus commune secundum rem, posse autem tribus aliquid aliud esse commune tantum secundum rationem; cujusmodi est esse personam. Quae res facile intelligitur ex generibus & speciebus logicis, quorum unumquodque pluribus individuis commune est secundum ra¬ tionem tantum, ut homo Petro, Paulo Antohio.

Unde sicut de unoquoque horum seorsum dicitur quod sit homo, de tribus autem simul non dicitur quod sint unus homo, sed quod sint tres homines: ita de unoquoque trium in divinis seorsim vere dicitur quod sit persona, de tribus autem simul dici non potest, quod sint una persona, sed tres personae. Quod si homo secundum rem commune esset tribus singularibus, sicut Deus tribus personis, tum sicut tres personae dicuntur unus Deus, sic tria illa singularia dicerentur unus homo. Quod autem persona, spectando totum ejus significatum, non sit aliquid commune tribus secundum rem, sed secundum rationem tan3 tum palam est, quia persona in sua significatione in¬

cludit incommunicabilem proprietatem: atqui habere incommunicabilem proprietatem non re, sed ratione commune est tribus; quia non eandem omnes proprietatem habent, sed singuli suam.

Iterum objiciunt: Non est aliud persona, aliud essentia; sed res prorsus eadem, ut Augustinus docet lib. 7. de trin. cap. 6. ergo idem significat persona quod essentia. Respondetur non sequi, quemadmodum nec istud: Non est aliud pater quam essentia, ergo pater significat essentiam. Quamvis enim quicquid est in Deo, essentia sit, non tamen quicquid Deo attribuitur essentiam significat. Oportet enim distinguere attributionem vocum ab earum significatione, ut ex dialectica manifestum est.

Hic si quaeras, utrum persona saltem eo modo significet essentiam, quo sapientia, bonitas essentiam in Deo significant, negative est respondendum. Haec enim & alia hujusmodi fignificant id quod tribus commune est secundum rem, ideóque fatendum patrem, & filium, & spiritum sanctum esse unam sapientiam, bonitatem, non tres sapientias, bonitates. Persona vero significat id quod tantum ratione commune est tribus, ut paulo ante declaratum est.

Alia objectio. Cum Catholici confiterentur patrem, & filium, & spiritum sanctum esse tres, quaerentibus Arianis, quid tres? recte illi respondebant, tres personae. Atqui quaestio, quid, essentiam quaerit, ergo quod ei quaestioni respondebatur, nempe persona, essentiam significabat. Respondemus Arianos ea quaestione non de essentia interrogasse, sed tantum voluisse Catholicos urgere, ut eloquerentur ac designarent substantivum illius adjectivi, tres, arbitrantes nimirum non aliud ab iis responderi posse, nisi tres Deos, aut tres essentias. Qua eorum importunitate pressi Catholici, tres personas sive hypostases, non inconvenienter responderunt, juxta significationem istarum vocum supra explicatam.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2