Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Res et ens in divinis quomodo sumantur

§. 3. Res & ens in divinis quomodo sumantur.

JAEc duo vocabula res e ens, apud Catholicos Iscriptores de Trinitate disserentes, ita fere accipiuntur ut tantum essentiam significent. Unde alibi iis docetur patrem, & filium, & spiritum sanctum esse rem unam & ens unum, non plures res aut plura entia. Quod ex eo patet, quia quaerentibus Arianis quid tres, aut quid tria, respondere Catholici noluerunt, tres res, aut tres entes, aut tria entia. Quae tamen responsio maxime videbatur esse in promptu. Verebantur enim ne hujusmodi responsione tres essentias in Deo viderentur admisisse. Nonnunquam tamen eadem haec vocabula, ubi de Trinitate sermo est, transcendenter sumuntur, ita ut amplitudine suaesignificationis tam relationem quam supstantiam comprehendant. Atque hoc modo August. lib. I. de doct. Chr. cap. 3. & 5. dicit plurali numero eas res quibus fruendum est, esse patrem, & filium, & spiritum sanctum, subjiciens tamen eandem Trinit. esse unam rem summam. Huc & illud referendum quod idem Aug. l. 7. de trin. cap. 4. & 6. non modo tres genere personali, sed tria quaedam esse in Trinitate scribit ac subinde repetit, affirmans Sabellium in haercsim lapsum, quod id negasset. Sic contra eundem Sabellium Prudentius in praefatione apotheosis, cecinit: Est tria summa Deus. Tria autem illa transcendenti vocabulo entia non incommode supplemus, nec vero aliter commode supplere possumus. Eodem sensu & a Damasceno scriptum est lib. 3. de fide cap. 5. in Deitate unam naturam & tres hypostases secundum veritatem entes confitendas esse. Nec mirum, cum verbum substantivum tam plurali quam singulari numero sic resolvatur, ut ens in numero respondenti praedicatum fiat. Sicut enim haec propositio, Deus est, ita resolvitur, Deus est ens, sic ista pater & filius & spiritus sanctus sunt, resolvitur hoc modo, pater & filius & spiritus sanctus sunt entes vel entia.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3