Capitulum 1
Capitulum 1
Quae sint divinarum personarum notiones et proprietates
INTER ea nomina quae Deo tribuuntur, sunt quae Theologis Scolasticis notionalia dicuntur, ut & res iis nominibus significatae solent notiones ab iisdem appellari. Est enim notionale nomen per quod aliqua divna persona, ejusque ab alia vel aliis distinctio mmobis innotescit. Et quidem notionis vocabulo in hac significatione ante Scholasticos usus est Augustinus lib. 5. de trinit. cap. 6. cum aic: aliam esse notionem patris, qua intelligitur genitor, aliam qua ingenitus. Sunt autem hujus generis nomina quinque numero, scilicet innascibilitas, paternitas, filiatio, spiratio & processio. Quae omnia, praeter innascibilitatem, relationem seu respectum personarum inter se significant. Et rursum inter ea quae respectum significant, haec tria, paternitas, filiatio, & processio (quam specialiter dictam intellige) singula singulis tantum personis conveniunt, paternitas patri, filiatio filio, processio spiritui sancto, quae & spiratio passiva dicitur. Unde & propriissime sola haec tria proprietates personales vocantur. De quibus Joannes Damascenus lib. 3. de fide cap. 5. Differentiam, inquit, hypostaseon seu personarum in tribus proprietatibus, id est, paternali & filiali & processionali recognoscimus. Quoniam autem ex originis ratione personarum inter ipsas discrimen petendum est, neccsse est trium personarum unam aliquam ex duabus reliquis originem habere, tanquam ex uno principioUnde ea notio resultat quae duabus competit personis, & usitato sermone spiratio dicitur (activa nimirum) patri & filio ex aequo conveniens, & spiritum sanctum ab utroque procedentem respiciens. Si enim distincta essent principia spiritus sancti pater & filius, magna sequeretur absurditas, nempe in spiritu sancto duas esse personas, propter originis pluralitatem, & sic quaternitas esset in Deo, non trinitas. Necesse est enim multiplicata relatione quapiam, multiplicari relationem oppositam: Si quis autem ut hoc incommodum vitet, cum Graecis negaverit spiritum sanctum ex filio procedere, consequenter illi fatendum erit spiritum sanctum a filio personaliter non distingui. Distinguuntur enim personae secundum relationes oppositas consequentes ortum unius ex altera: Quae distinctionis ratio inter filium & spiritum sanctum, juxta dictam sententiam constare non poterit, ut ad distinct. 11. plenius est demonstratum. Quoniam igitur activa spiratio non uni personae propria est, sed duabus communis, fit ut sit quidem notio personalis, non tamen proprietas personalis. Proprietates enim personales dicimus esse incommunicabiles.
Postremo quod ad innascibilitatem attinet, sciendum est patrem per hoc quod est a nullo, id est, carens origine, distingui quidem ab aliis personis, nullum tamen ad eas respectum habere, quemadmodum docet August. lib. 5. de trinit. c. 6. & 7. Atque hinc consurgit, ea notio quam innascibilitatem vocant, soli quidem patri conveniens, nullam tamen relationem importans. Qua ratione deficit ab earum proprietatum personalium conditione, quas diximus propriissime tales appellari.
On this page